Charter Document - 01270052
Charter Number: | 01270052 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of St. Augustines Abbey, Bristol |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1229 - 1230 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gilebertus comes Gloec[] et Hertfordie omnibus hominibus et amicis suis Francis et Anglis atque Walensibus salutem Sciatis me pro salute anime mee avi mei domini Willelmi comitis Gloec[] uxoris mee liberorum meorum antecessorum et successorum meorum concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie Sancti Augustini de Brist[] et canonicis regularibus ibidem deo servientibus omnes illas donationes in ecclesiis redditibus terris et aquis et omnibus aliis rebus [quas] avus meus Willelmus comes Gloec[] jure [hereditario et] alii donatores de feudo meo eis dederunt et suis cartis confirmaverunt usque ad tercium decimum annum regni regis Henrici tercii Inter quod hec omnia duxi exprimenda sub scripta scilicet ex dono dicti w[illelmi] comitis Bileswike ubi abbatia Sancti Augustini fundata est et mariscum versus austrum qui jacet inter Avanam et abbatiam Sancti Augustini cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis Concedo etiam eis et confirmo intra villam de Brist[] ecclesiam Sancti Leonardi ecclesiam Sancti Nicholai ecclesiam Omnium Sanctorum cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis necnon et omnia burgagia et omnia alia que habent intra villam Brist[] et extra tam in feiria quam in suburbio sicut comes Willelmus ea eis confirmavit et quam post obitum w[illelmi] comitis eis data sunt sicut carte donatorum testantur Concedo etiam eis et confirmo Legam que fuit menbrum de Bedminist[r]a juxta Brist[] cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis et totam terram quam habent in Blakeneswrd[] juxta Brist[] sicut carte donatorum testantur et ex dono Willelmi filii Johannis pasturam de Munedope sicut in carta ipsius w[illelmi] continetur et ex dono Roberti de Berkel[] terram de Bageruge pro ut carta ipsius Roberti testatur Concedo etiam eis et confirmo ecclesiam de Finemere cum pertinenciis suis et libertatibus suis et terras quas habent in eadem villa sicut carte donatorum testantur et ex dono w[illelmi] comitis ecclesiam de Grantedene ecclesiam de Rumeia et insulam que vocatur Plateholm cum omnibus pertinenciis earum et libertatibus Concedo etiam eis et confirmo ecclesiam de Hauberton et ecclesiam de Clivedon[] sicut carte donatorum testantur et ex dono Nicholai de Poinz et confirmatione Hugonis filii et heredis sui terram de Kadebroc et terram de Cumbton[] cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis sicut carte donatorum testantur et dimidiam hidam terre in Fernberg[] sicut carte donatorum testantur et ex dono Ricardi Venatoris et Ydonie uxoris sue terram quam habent in marisco de Oure que vocatur Clelfam cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis sicut carte eorum testantur et ex dono Osberti de Pennard[] villam de Pennard[] cum pertinenciis et libertatibus suis et ecclesiam ejusdem loci cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis sicut carta w[illelmi] comitis testatur et ex dono W de Lawerne totam terram quam habuit de feodo Ricardi de Cogan sicut carte illorum testantur et ex dono Roberti de Costentin et confirmatione Gileberti filii et heredis sui decem acras terre que jacent juxta dominicum abbatis Sancti Augustini quod dicitur Blakelonde sicut carte illorum testantur et ex dono Willelmi comitis c acras in Kibur que jacent inter Duieleis et Kivelechchi et Rummeiam et Dodonesto ex transverso in transversum sicut carta sua testatur et ex dono Gregorii de Turri terram quam habent in Novo Burgo sicut comes Willelmus eam eis confirmavit et ex dono Gileberti de Costentin pasturam inter Thaf et Elay sicut carta dicti g[ileberti] testatur ex dono m[abilie] comitisse sexaginta acras in marisco de Rummeia que jacent inter ecclesiam Beati Petri et nemus versus aquilonem sicut carta comitisse dicte testatur quas eis adeo liberas et solutas Concedo quod nec mihi nec alicui heredum meorum de servicio seculari in aliquo respondeant nisi soli deo in orationibus Hec omnia supradicta et universa que in feudo meo habent et possident tam in ecclesiis quam in terris possessionibus et redditibus libertatibus et liberis consuetudinibus et omnibus aliis eis concedo et confirmo sicut carte donatorum melius et plenius testantur Et ne hec supradicta in posterum devocantur in dubium presens scriptum sigilli mei inpressione duxi roborandum t[estibus] []
Markups
Names Markup:
Gilebertus comes Gloec[] et Hertfordie omnibus hominibus et amicis suis Francis et Anglis atque Walensibus salutem Sciatis me pro salute anime mee avi mei domini Willelmi comitis Gloec[] uxoris mee liberorum meorum antecessorum et successorum meorum concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie Sancti Augustini de Brist[] et canonicis regularibus ibidem deo servientibus omnes illas donationes in ecclesiis redditibus terris et aquis et omnibus aliis rebus [quas] avus meus Willelmus comes Gloec[] jure [hereditario et] alii donatores de feudo meo eis dederunt et suis cartis confirmaverunt usque ad tercium decimum annum regni regis Henrici tercii Inter quod hec omnia duxi exprimenda sub scripta scilicet ex dono dicti w[illelmi] comitis Bileswike ubi abbatia Sancti Augustini fundata est et mariscum versus austrum qui jacet inter Avanam et abbatiam Sancti Augustini cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis Concedo etiam eis et confirmo intra villam de Brist[] ecclesiam Sancti Leonardi ecclesiam Sancti Nicholai ecclesiam Omnium Sanctorum cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis necnon et omnia burgagia et omnia alia que habent intra villam Brist[] et extra tam in feiria quam in suburbio sicut comes Willelmus ea eis confirmavit et quam post obitum w[illelmi] comitis eis data sunt sicut carte donatorum testantur Concedo etiam eis et confirmo Legam que fuit menbrum de Bedminist[r]a juxta Brist[] cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis et totam terram quam habent in Blakeneswrd[] juxta Brist[] sicut carte donatorum testantur et ex dono Willelmi filii Johannis pasturam de Munedope sicut in carta ipsius w[illelmi] continetur et ex dono Roberti de Berkel[] terram de Bageruge pro ut carta ipsius Roberti testatur Concedo etiam eis et confirmo ecclesiam de Finemere cum pertinenciis suis et libertatibus suis et terras quas habent in eadem villa sicut carte donatorum testantur et ex dono w[illelmi] comitis ecclesiam de Grantedene ecclesiam de Rumeia et insulam que vocatur Plateholm cum omnibus pertinenciis earum et libertatibus Concedo etiam eis et confirmo ecclesiam de Hauberton et ecclesiam de Clivedon[] sicut carte donatorum testantur et ex dono Nicholai de Poinz et confirmatione Hugonis filii et heredis sui terram de Kadebroc et terram de Cumbton[] cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis sicut carte donatorum testantur et dimidiam hidam terre in Fernberg[] sicut carte donatorum testantur et ex dono Ricardi Venatoris et Ydonie uxoris sue terram quam habent in marisco de Oure que vocatur Clelfam cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis sicut carte eorum testantur et ex dono Osberti de Pennard[] villam de Pennard[] cum pertinenciis et libertatibus suis et ecclesiam ejusdem loci cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis sicut carta w[illelmi] comitis testatur et ex dono W de Lawerne totam terram quam habuit de feodo Ricardi de Cogan sicut carte illorum testantur et ex dono Roberti de Costentin et confirmatione Gileberti filii et heredis sui decem acras terre que jacent juxta dominicum abbatis Sancti Augustini quod dicitur Blakelonde sicut carte illorum testantur et ex dono Willelmi comitis cnumeral acras in Kibur que jacent inter Duieleis et Kivelechchi et Rummeiam et Dodonesto ex transverso in transversum sicut carta sua testatur et ex dono Gregorii de Turri terram quam habent in Novo Burgo sicut comes Willelmus eam eis confirmavit et ex dono Gileberti de Costentin pasturam inter Thaf et Elay sicut carta dicti g[ileberti] testatur ex dono m[abilie] comitisse sexaginta acras in marisco de Rummeia que jacent inter ecclesiam Beati Petri et nemus versus aquilonem sicut carta comitisse dicte testatur quas eis adeo liberas et solutas Concedo quod nec mihi nec alicui heredum meorum de servicio seculari in aliquo respondeant nisi soli deo in orationibus Hec omnia supradicta et universa que in feudo meo habent et possident tam in ecclesiis quam in terris possessionibus et redditibus libertatibus et liberis consuetudinibus et omnibus aliis eis concedo et confirmo sicut carte donatorum melius et plenius testantur Et ne hec supradicta in posterum devocantur in dubium presens scriptum sigilli mei inpressione duxi roborandum t[estibus] []