Charter Document - 01270039

Charter Document - 01270039


Charter Number: 01270039
Cartulary Title: The Cartulary of St. Augustines Abbey, Bristol
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1172 - 1173
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus comes Gloec[] dapifero suo et omnibus baronibus et hominibus suis Francis et Angl[is] et Walensibus salutem Sciatis me petitione et assensu Osberti de Pennard et heredum suorum scilicet Roberti et Roberti fratrum ejus concessisse et presenti carta confirmasse canonicis Sancti Augustini de Brist[] pro salute anime mee et antecessorum meorum totum tenementum quod idem Osbertus de me tenebat apud Pennard in perpetuam elemosinam quod Osbertus coram me et coram baronibus meis eis dedit presentibus fratribus suis et hanc donationem concedentibus quibus etiam canonici recognitionem coram me de hac concessione dederunt scilicet singulis aureum unum Concessit etiam hanc donationem Willelmus filius Roberti junioris fratris Osberti de Pennard et inde unum aureum coram me recepit Preterea Reginaldus filius Osberti vii acras terre arabilis et unam acram prati et dimidiam quas ex donatione patris sui habebat in manu abbatis de Sancto Augustino coram me reddidit et quietas clamavit et de hoc unum aureum coram me recepit Et ego pro salute anime mee et uxoris mee et Roberti filii mei et antecessorum meorum p[er] donavi et ex toto remisi predictis canonicis Sancti Augustini inperpetuum omne servicium quod pertinet ad predictam terram de Pennard ut canonici cum hominibus suis de eodem tenemento liberi sint et quieti inperpetuum de exercitu de equitatione de custodia omnium castellorum meorum de operatione de scutagio de dono de taillagio de geldo de sum monitione de auxilio de omni exactione et seculari servicio Ea propter volo et firmiter precipio quod predicti canonici habeant et teneant predictum tenementum de Pennard in liberam et perpetuam elemosinam cum terris et hominibus in bosco et plano in viis et semitis in pratis et aquis et pascuis et in omnibus rebus ad idem tenementum pertinentibus bene et in pace libere et quiete et honorifice et integre cum predictis libertatibus quas ego eis concessi Hanc vero libertatem et concessionem feci predictis canonicis anno tercio post coronationem regis H[enrici] filii regis H[enrici] t[estibus] []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Willelmus comes Gloec[] dapifero suo et omnibus baronibus et hominibus suis Francis et Angl[is] et Walensibus salutem Sciatis me petitione et assensu Osberti de Pennard et heredum suorum scilicet Roberti et Roberti fratrum ejus concessisse et presenti carta confirmasse canonicis Sancti Augustini de Brist[] pro salute anime mee et antecessorum meorum totum tenementum quod idem Osbertus de me tenebat apud Pennard in perpetuam elemosinam quod Osbertus coram me et coram baronibus meis eis dedit presentibus fratribus suis et hanc donationem concedentibus quibus etiam canonici recognitionem coram me de hac concessione dederunt scilicet singulis aureum unum Concessit etiam hanc donationem Willelmus filius Roberti junioris fratris Osberti de Pennard et inde unum aureum coram me recepit Preterea Reginaldus filius Osberti viinumeral acras terre arabilis et unam acram prati et dimidiam quas ex donatione patris sui habebat in manu abbatis de Sancto Augustino coram me reddidit et quietas clamavit et de hoc unum aureum coram me recepit Et ego pro salute anime mee et uxoris mee et Roberti filii mei et antecessorum meorum p[er] donavi et ex toto remisi predictis canonicis Sancti Augustini inperpetuum omne servicium quod pertinet ad predictam terram de Pennard ut canonici cum hominibus suis de eodem tenemento liberi sint et quieti inperpetuum de exercitu de equitatione de custodia omnium castellorum meorum de operatione de scutagio de dono de taillagio de geldo de sum monitione de auxilio de omni exactione et seculari servicio Ea propter volo et firmiter precipio quod predicti canonici habeant et teneant predictum tenementum de Pennard in liberam et perpetuam elemosinam cum terris et hominibus in bosco et plano in viis et semitis in pratis et aquis et pascuis et in omnibus rebus ad idem tenementum pertinentibus bene et in pace libere et quiete et honorifice et integre cum predictis libertatibus quas ego eis concessi Hanc vero libertatem et concessionem feci predictis canonicis anno tercio post coronationem regis H[enrici] filii regis H[enrici] t[estibus] []