Charter Document - 01270023
Charter Number: | 01270023 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of St. Augustines Abbey, Bristol |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation, Grant |
Date: | 1189 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Joh[annes] comes Moret justiciis vicecomitibus constabulariis forestariis et omnibus ministris et baillivis et fidelibus suis de Anglia et de Wallia salutem Sciatis me divini amoris intuitu et pro salute anime mee et pro anima H[enrici] bone memorie patris mei concessisse et presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie Sancti Augustini de Brist et canonicis regularibus ibidem deo servientibus omnes donationes que eis rationabiliter facte sunt vel postmodo fient sicut carte donatorum suorum testantur et nominatim hec omnia subscripta Scilicet ex dono domini regis patris mei totam terram de Eisselesworde cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis sicut carta ejusdem domini regis testatur Et quietam eam clamo de visu forestariorum meorum et de reguardo foreste Et preterea concedo eis ex dono meo xliiii acras terre in Eissemore ad essartandum et ad habend quietas de visu forestariorum et de omni reguardo foreste et de omnibus serviciis et exactionibus que ad me et meos pertineant Concedo etiam et confirmo eis Legam que fuit menbrum de Bedministr juxta Brist Ex dono comitis Rann[ulfi] de Cestr terram de Fifhide in Dorset et infra villam de Brist ecclesiam Sancti Leonardi et ecclesiam Sancti Nicholai et ecclesiam Omnium Sanctorum sicut carta confirmationis domini regis patris mei quam inde habent testatur Concedo etiam eis et confirmo lx acras terre in marisco de Romio quas comitissa Mabil mater Willelmi comitis Gloec eis dedit inter monasterium Sancti Petri de Mora et nemus versus aquilonem sicut carta ejusdem comitisse testatur Concedo etiam eis et confirmo c acras terre in Kiburg inter Duveleis et Kevelechi et Rumiam et Dodenestoct ex transverso in transversum quas habent de dono comitis Willelmi Glouc sicut carta sua testatur et ex dono Osberti de Pennard terram de Pennard cum pertinenciis et libertatibus suis et nominatim cum pastura inter Teach et Elay sicut comes Willelmus eam eis confirmavit et ex dono Johannis de Cogan xx acras terre et duas [acras] prati juxta Pennard Et ex dono Willelmi filii Gregorii xl solidatas terre in Alberton sicut comes Willelmus eas confirmavit et ex dono Gregorii de Turre viii solidatas redditus in Novo Burgo sicut comes Willelmus eas confirmavit et ex dono Willelmi de London terram de Blakenesword sicut carta ipsius testatur et ex dono Eudonis de Morevell dimidiam virgatam terre apud Wrokeshal et molendinum de Radeford sicut carta ipsius testatur et ex dono Ricardi de Wrokeshal filii Tovi terram suam de Radeford et ex dono Willelmi filii Roberti filii Martini unum masagium in Blakerdon cum omnibus croftis et x acris terre et communam pasture in eadem villa sicut carta sua testatur et ex dono Willelmi filii Ascii et confirmatione Galfridi fratris sui i virgatam terre apud Weston sicut carta ipsius Galfridi testatur Concedo etiam et confirmo eis omnia burgagia que habent intra villam [de] Bristoll et extra tam in [feria] quam alibi sicut comes Willelmus ea eis confirmavit et que post obitum comitis eis data sunt Concedo etiam eis molendina que habent super Trivelam et terram similiter quam habent apud Blakenesword et de dono Gilleberti de Aldelande dimidiam hidam terre in Ferenberge et ex dono Willelmi de Clifdon ecclesiam de Clifdon et ex dono Roberti filii Hardingi ecclesias de Porburi et de Were et de Powelet et ex dono Nicholai filii Roberti ecclesiam de Tikeham et ex dono comitis Willelmi ecclesiam de Grantenden et ecclesiam de Halberton et ecclesiam de Romie et de Plata Holma cum omnibus pertinenciis eorum et ex dono Willelmi filii Gregorii ecclesiam de Finemere Hec autem omnia eis concedo et confirmo cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus et quietantiis suis adeo libera et quieta et soluta sicut carte donatorum suorum testantur Concedo etiam eis quod ipsi canonici et fratres et homines eorum et naves et batelli ipsorum sint quieti de tolneo et passagio et de geldagio et de taillagio et de omnibus consuetudinibus et exactionibus Omnibus que ad me et meos pertinent per totam terram meam in portubus maris et alibi de omnibus [rebus] suis propriis quas vendiderint et de hiis qui emerint vel que eis data fuerint vel alio modo adquisita apportaverint vel per terram vel per aquam ad proprios usus suos vel suorum T[estibus Stephano Ridel cancellario meo Willelmo de Vennev Rogero de Plane Hamone de Valon Rogero de Novo Burgo Theobaldo Walteri Alardo filio Willelmi Simone de Marisco Willelmo de Milieris Ricardo Flandrensi Willelmo de la Faleyse Engelram de Pratell Roberto de Mortem Willelmo de Buktot Reginaldo de Wasonvill Roberto filio Roberti filii Hardingi Ricardo Aaron qui scripsit hec et multis aliis apud Bristold]
Markups
Names Markup:
Joh[annes] comes Moret justiciis vicecomitibus constabulariis forestariis et omnibus ministris et baillivis et fidelibus suis de Anglia et de Wallia salutem Sciatis me divini amoris intuitu et pro salute anime mee et pro anima H[enrici] bone memorie patris mei concessisse et presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie Sancti Augustini de Brist et canonicis regularibus ibidem deo servientibus omnes donationes que eis rationabiliter facte sunt vel postmodo fient sicut carte donatorum suorum testantur et nominatim hec omnia subscripta Scilicet ex dono domini regis patris mei totam terram de Eisselesworde cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis sicut carta ejusdem domini regis testatur Et quietam eam clamo de visu forestariorum meorum et de reguardo foreste Et preterea concedo eis ex dono meo xliiii acrasnumeral terre in Eissemore ad essartandum et ad habend quietas de visu forestariorum et de omni reguardo foreste et de omnibus serviciis et exactionibus que ad me et meos pertineant Concedo etiam et confirmo eis Legam que fuit menbrum de Bedministr juxta Brist Ex dono comitis Rann[ulfi] de Cestr terram de Fifhide in Dorset et infra villam de Brist ecclesiam Sancti Leonardi et ecclesiam Sancti Nicholai et ecclesiam Omnium Sanctorum sicut carta confirmationis domini regis patris mei quam inde habent testatur Concedo etiam eis et confirmo lx acrasnumeral terre in marisco de Romio quas comitissa Mabil mater Willelmi comitis Gloec eis dedit inter monasterium Sancti Petri de Mora et nemus versus aquilonem sicut carta ejusdem comitisse testatur Concedo etiam eis et confirmo c acrasnumeral terre in Kiburg inter Duveleis et Kevelechi et Rumiam et Dodenestoct ex transverso in transversum quas habent de dono comitis Willelmi Glouc sicut carta sua testatur et ex dono Osberti de Pennard terram de Pennard cum pertinenciis et libertatibus suis et nominatim cum pastura inter Teach et Elay sicut comes Willelmus eam eis confirmavit et ex dono Johannis de Cogan xx acrasnumeral terre et duas [acras] prati juxta Pennard Et ex dono Willelmi filii Gregorii xl solidatasnumeral terre in Alberton sicut comes Willelmus eas confirmavit et ex dono Gregorii de Turre viii solidatasnumeral redditus in Novo Burgo sicut comes Willelmus eas confirmavit et ex dono Willelmi de London terram de Blakenesword sicut carta ipsius testatur et ex dono Eudonis de Morevell dimidiam virgatam terre apud Wrokeshal et molendinum de Radeford sicut carta ipsius testatur et ex dono Ricardi de Wrokeshal filii Tovi terram suam de Radeford et ex dono Willelmi filii Roberti filii Martini unum masagium in Blakerdon cum omnibus croftis et x acrisnumeral terre et communam pasture in eadem villa sicut carta sua testatur et ex dono Willelmi filii Ascii et confirmatione Galfridi fratris sui i virgatamnumeral terre apud Weston sicut carta ipsius Galfridi testatur Concedo etiam et confirmo eis omnia burgagia que habent intra villam [de] Bristoll et extra tam in [feria] quam alibi sicut comes Willelmus ea eis confirmavit et que post obitum comitis eis data sunt Concedo etiam eis molendina que habent super Trivelam et terram similiter quam habent apud Blakenesword et de dono Gilleberti de Aldelande dimidiam hidam terre in Ferenberge et ex dono Willelmi de Clifdon ecclesiam de Clifdon et ex dono Roberti filii Hardingi ecclesias de Porburi et de Were et de Powelet et ex dono Nicholai filii Roberti ecclesiam de Tikeham et ex dono comitis Willelmi ecclesiam de Grantenden et ecclesiam de Halberton et ecclesiam de Romie et de Plata Holma cum omnibus pertinenciis eorum et ex dono Willelmi filii Gregorii ecclesiam de Finemere Hec autem omnia eis concedo et confirmo cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus et quietantiis suis adeo libera et quieta et soluta sicut carte donatorum suorum testantur Concedo etiam eis quod ipsi canonici et fratres et homines eorum et naves et batelli ipsorum sint quieti de tolneo et passagio et de geldagio et de taillagio et de omnibus consuetudinibus et exactionibus Omnibus que ad me et meos pertinent per totam terram meam in portubus maris et alibi de omnibus [rebus] suis propriis quas vendiderint et de hiis qui emerint vel que eis data fuerint vel alio modo adquisita apportaverint vel per terram vel per aquam ad proprios usus suos vel suorum T[estibus Stephano Ridel cancellario meo Willelmo de Vennev Rogero de Plane Hamone de Valon Rogero de Novo Burgo Theobaldo Walteri Alardo filio Willelmi Simone de Marisco Willelmo de Milieris Ricardo Flandrensi Willelmo de la Faleyse Engelram de Pratell Roberto de Mortem Willelmo de Buktot Reginaldo de Wasonvill Roberto filio Roberti filii Hardingi Ricardo Aaron qui scripsit hec et multis aliis apud Bristoldlocation]