Charter Document - 01260146
Charter Number: | 01260146 |
---|---|
Cartulary Title: | The Grey Friars of London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1225 - 1226 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciatis presentes et futuri quod ego Johannes Iwyn ciuis et mercer Londonie dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui communitati Londonie pro salute anime mee in puram et perpetuam eleemosinam totam terram et cum domibus superedificatis quas habui in parochia sancti Nicholai de Macellis ad inhospitandum [] pauperes fratres minores quamdiu voluerint ibi esse habendum et tenendum dictam [ter]ram cum pertinentibus suis dicte communitati et suis assignatis tanquam suis libere bene [qu]iete et in pace imperpetuum saluo seruicio capitalium dominorum feodi Et ego [pre]dictus Johannes Iwyn et heredes mei warrantizabimus et defendimus dicte communitati Londonie et assignatis suis predictam terram cum omnibus pertinenciis suis contra omnes homines et feminas et illud acquietabimus per predicta seruicia Et ut hec omnia prenotata rata et firma permaneant huic carte sigillum meum apposui Hiis testibus Ric Renger tunc Maior Johannes Trauers et Andrie Brokell tunc vicecomitibus Willelmo Duke aldermano illius warde Willelmo filio Benedicti Willelmo Petro filio Alyn et aliis Anno regni regis superius x Ricardus Renger tunc Maior Rogerus Duke et Martinus Filius willelmi vicecomites
Markups
Names Markup:
Sciatis presentes et futuri quod ego Johannes Iwyn ciuis et mercer Londonie dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui communitati Londonie pro salute anime mee in puram et perpetuam eleemosinam totam terram et cum domibus superedificatis quas habui in parochia sancti Nicholai de Macellis ad inhospitandum [] pauperes fratres minores quamdiu voluerint ibi esse habendum et tenendum dictam [ter]ram cum pertinentibus suis dicte communitati et suis assignatis tanquam suis libere bene [qu]iete et in pace imperpetuum saluo seruicio capitalium dominorum feodi Et ego [pre]dictus Johannes Iwyn et heredes mei warrantizabimus et defendimus dicte communitati Londonie et assignatis suis predictam terram cum omnibus pertinenciis suis contra omnes homines et feminas et illud acquietabimus per predicta seruicia Et ut hec omnia prenotata rata et firma permaneant huic carte sigillum meum apposui Hiis testibus Ric Renger tunc Maior Johannes Trauers et Andrie Brokell tunc vicecomitibus Willelmo Duke aldermano illius warde Willelmo filio Benedicti Willelmo Petro filio Alyn et aliis Anno regni regis superius xdate Ricardus Renger tunc Maior Rogerus Duke et Martinus Filius willelmi vicecomites