Charter Document - 01260145

Charter Document - 01260145


Charter Number: 01260145
Cartulary Title: The Grey Friars of London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1224 - 1225
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Anno Domini MCCXXIV tempore Honorii Pape iii xvii quo scilicet [anno] confirmata est regula beati Francisci insuper et anno Ill[ustrissimi] regis Henrici iii viii ipso beatissimo patre nostro Francisco adhuc vi[uente] in carne feria ii post festum Natiuitatis Virginis gloriose Marie qu[od in] illo anno fuit die Dominica applicuerunt et intrauerunt primo fratres [minores] in Angliam apud Dovariam scilicet iv clerici et v layci De quibus [quinque] relictis Cantuarie construxerunt ibi primum conuentum fratrum minorum in Ang[lia] Alii vero iv scilicet frater Ricardus Yngworth nacione Anglicus sacerdos et predicator ii frater Ricardus Devonensis clericus Anglicus ordinis acolitus etate iuuenis iii frater Henricus de Treuizo natione Lumbardus laycus iv frater Monacatus e[ciam] laycus cum uenissent ad ciuitatem Londonie diuerterunt se ad fratres predicatores et ab eis benigne suscepti manserunt apud eos edentes et bibentes sicut familiares per xv dies que apponebantur eis Postea conduxerunt sibi per amicos spirituales domum quandam in Cornhyll a Johanne Trauers tunc vicecomite Londonie et constituerunt eis in ea paruas cellulas quas inhabitabant vsque ad estatem sequentem perdurauerunt quoque in ipsa simplicitate sine cantaria quia necdum priuilegium habebant erigendi altaria et celebrandi in locis suis diuina Quo tempore creuit erga eos ciuium deuocio et fratrum multitudo Et eapropter transtulit eos ciuitas de loco illo paruo et stricto ad locum habitum in parochia Sancti Nicholai de Macellis qui eum appropriauit communitati ciuitatis Londonie Fratribus autem secundum regule declaracionem vsum simplicem per libitum dominorum deuotissime designauit Johannes Iwyn ciuis et mercer Londonie Qui cito post ordinem intrauit laycus et perfectissime penitencie et superne deuocionis cunctis fidelibus exempla reliquit Anno ix Regis Henrici iii Tunc Ricardus Renger Maior Londonie dominus Johannes Trauers Andrea Bokerell vicecomites

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Anno Domini MCCXXIV tempore Honorii Pape iii xviidate quo scilicet [anno] confirmata est regula beati Francisci insuper et anno Ill[ustrissimi] regis Henrici iii viii ipso beatissimo patre nostro Francisco adhuc vi[uente] in carne feria ii post festum Natiuitatis Virginis gloriose Marie qu[od in] illo anno fuit die Dominicadate applicuerunt et intrauerunt primo fratres [minores] in Angliam apud Dovariam scilicet iv clericinumeral et v laycinumeral De quibus [quinque] relictisnumeral Cantuarie construxerunt ibi primum conuentum fratrum minorum in Ang[lia] Alii vero ivnumeral scilicet frater Ricardus Yngworth nacione Anglicus sacerdos et predicator ii frater Ricardus Devonensis clericus Anglicus ordinis acolitus etate iuuenis iiinumeral frater Henricus de Treuizo natione Lumbardus laycus iv frater Monacatus e[ciam] laycus cum uenissent ad ciuitatem Londonie diuerterunt se ad fratres predicatores et ab eis benigne suscepti manserunt apud eos edentes et bibentes sicut familiares per xv diesnumeral que apponebantur eis Postea conduxerunt sibi per amicos spirituales domum quandam in Cornhyll a Johanne Trauers tunc vicecomite Londonie et constituerunt eis in ea paruas cellulas quas inhabitabant vsque ad estatem sequentem perdurauerunt quoque in ipsa simplicitate sine cantaria quia necdum priuilegium habebant erigendi altaria et celebrandi in locis suis diuina Quo tempore creuit erga eos ciuium deuocio et fratrum multitudo Et eapropter transtulit eos ciuitas de loco illo paruo et stricto ad locum habitum in parochia Sancti Nicholai de Macellis qui eum appropriauit communitati ciuitatis Londonie Fratribus autem secundum regule declaracionem vsum simplicem per libitum dominorum deuotissime designauit Johannes Iwyn ciuis et mercer Londonie Qui cito post ordinem intrauit laycus et perfectissime penitencie et superne deuocionis cunctis fidelibus exempla reliquit Anno ix Regis Henrici iiidate Tunc Ricardus Renger Maior Londonie dominus Johannes Trauers Andrea Bokerell vicecomites