Charter Document - 01250468
| Charter Number: | 01250468 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Documents Illustrative of the Social and Economic History of the Danelaw [Yorkshire] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1130 - 1158 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis clericis et laicis Francis et Anglis Rannulfus de Baiocis et Margareta sponsa eius salutem Sciatis nos concessisse huiusque testimonio cartule confirmasse Alano de Repinghale et heredi suo de propria uxore sua terram quam Suenus de Cherquebi tenuit ipso Sueno concedente cum suo herede eodem seruitio quod iste Suenus nobis solebat facere Si uero Alanus iste sine herede moritur de propria muliere remanet terra in manu nostra Pro hac autem conuentione nobis dedit ipse Alanus i marcam argenti Hiis testibus Alano filio Glai Asthone de Sancto Luca Rogero de Poncardun Roberto de Staplefort Toroudo presbitero Rogero Farolf Roberto filio Hugonis Asfort pistore Josce dispensatore Roberto Morin Hugone capellano qui hanc cartulam scripsit et multis aliis
