Charter Document - 01250186
Charter Number: | 01250186 |
---|---|
Cartulary Title: | Documents Illustrative of the Social and Economic History of the Danelaw [Yorkshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1163 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris quod ego [Rodbertus] Marmiun concessi et dedi deo et ecclesie sancte Marie de Kyrkestede et monachis eiusdem loci totum dimidium terre quam Adelsi filius Bern et Asketinus filius Od nepos eius tenuerunt de predecessoribus meis uel de me in Ructun scilicet sex bouatas terre cum omnibus adiacentiis suis in bosco et plano in prato et pastura et molendino et piscaria et aqua in uiis et semitis in mariscis in brueriis et moris libere et quiete et in perpetuam elemosinam Et sciendum quod totum dominium quod fuit Adelsi in Ruchtuna in terra arabili et pratis in illorum medietate est et quantum illud dominium est minus a tota medietate tenure Adelsi tantum adinpleui eis de alia terra que fuit Adelsi in eadem uilla Hoc totum feci per uoluntatem et concessionem nepotis Adelsi Roberti Calf et Asketini fratris eius et Ingeride matris eorum Per spontaneam quoque uoluntatem eorundem concessi et dedi ipsis monachis omnes operationum suarum comoditates quas [in] feodo illo fecerunt in edificiis in molendinis in trencatibus in tacamentis et in omnibus aliis assiamentis Cal[ump]niam quoque detrimenti quod molendinum meum de Holtaim sustinuit a molendino illorum de Beina quod est in territorio de Kyrkebi inperpetuum eis remisi ita ne molendinum meum maius detrimentum in posterum sustineat Nemus etiam de Torntuna quod uocatur Huuerhaga [et totam terra]m eiusdem nemoris per has metas ab oriente per latam uiam que uenit de Grimbaldi mora usque ad Siket uersus aquilonem que uia est meta inter nemus de Martuna et de Torntuna et ab aquilone de predicto Siket per fundum uallis usque ad Ragata et sicut Ragata uadit uersus austrum usque ad uiam Grimbaldi morae que est meta inter Cadus et [hu]uerhaga et ab austro de uia de Grimbaldi mora extra nemus usque ad magnam uiam que est meta inter Martuna et Torntuna Communem quoque pasturam et asiamenta ab hoc nemore sicut campus de Torntuna se extendit usque ad Widmam et communem pasturam camporum Cunigsbi et cum his rebus prescriptis communionem et pasturam de Wildemore cum edificiis et fossatis eorum [quantum pertinet ad] feodum meum Omnia predicta concessi et dedi in elemosinam deo et ecclesie sancte Marie de Kyrkesteda et conuentui eiusdem [loci] libere et quiete ab omni seculari seruitio et consuetudine et exactione que uel ad me uel heredes meos pertinent uel ad aliquem hominem in elemosina Preter hoc tantum quod adquietabunt supradictas vi bouatas uersus regem de danegeld et murdre et de quatuor auxiliis uicecomitis et si rex posuerit comune geldum per totum comitatum Lincolnie tunc dabunt quantum pertinebit pro sex bouatis Preterea concessi et dimisi eisdem monachis in perpetuum et feodum fir[mam] pro xxx solidos annuatim reddendis mihi et heredibus meis scilicet xv solidos ad sanctum Botulfum et xv solidos ad festum sancti Andree totum pratum quod Algerus de Cunigesbi et Walterus filius eius tenuerunt de predecessoribus meis uel de me Omnia supradicta concessi et dedi [ec]clesie de Kyrkesteda sicut supradictum est pro salute mea et pro animabus antecessorum meorum Et sciendum est quod affadaui in manu Roberti episcopi Lincolneenses warantizare hec omnia predicte ecclesie contra omnes homines inperpetuum Hoc autem factum fuit anno Incarnationis domini millesimo clxiii mense Iulii in die festo sancti Jacobi apostoli apud Ludam His testibus Waltero abbate de Bardeneie Laurentio monaco suo Radulfo presbitero de Kirkebi Henrico presbitero de Cunigesbi Gat [] clerico de Benigwrda Symone clerico de Timelbi Willelmo clerico Rodberti Marmiun Rogero de Benigwrda Roberto [] Waltero dapifero Rogero filio Radulfi Roberto de Timelbi Ricardo de Marin Willelmo nepote abbatis de Bardeneia domino Radulfo de Lude abbate Petro abbate de Messeden Dauid abbate de Brueria Reinaldo de Wincebi Iuone de Fulotebi presbiteris Stephano filio camerarii
Markups
Names Markup:
Notum sit omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris quod ego [Rodbertus] Marmiun concessi et dedi deo et ecclesie sancte Marie de Kyrkestede et monachis eiusdem loci totum dimidium terre quam Adelsi filius Bern et Asketinus filius Od nepos eius tenuerunt de predecessoribus meis uel de me in Ructun scilicet sex bouatas terre cum omnibus adiacentiis suis in bosco et plano in prato et pastura et molendino et piscaria et aqua in uiis et semitis in mariscis in brueriis et moris libere et quiete et in perpetuam elemosinam Et sciendum quod totum dominium quod fuit Adelsi in Ruchtuna in terra arabili et pratis in illorum medietate est et quantum illud dominium est minus a tota medietate tenure Adelsi tantum adinpleui eis de alia terra que fuit Adelsi in eadem uilla Hoc totum feci per uoluntatem et concessionem nepotis Adelsi Roberti Calf et Asketini fratris eius et Ingeride matris eorum Per spontaneam quoque uoluntatem eorundem concessi et dedi ipsis monachis omnes operationum suarum comoditates quas [in] feodo illo fecerunt in edificiis in molendinis in trencatibus in tacamentis et in omnibus aliis assiamentis Cal[ump]niam quoque detrimenti quod molendinum meum de Holtaim sustinuit a molendino illorum de Beina quod est in territorio de Kyrkebi inperpetuum eis remisi ita ne molendinum meum maius detrimentum in posterum sustineat Nemus etiam de Torntuna quod uocatur Huuerhaga [et totam terra]m eiusdem nemoris per has metas ab oriente per latam uiam que uenit de Grimbaldi mora usque ad Siket uersus aquilonem que uia est meta inter nemus de Martuna et de Torntuna et ab aquilone de predicto Siket per fundum uallis usque ad Ragata et sicut Ragata uadit uersus austrum usque ad uiam Grimbaldi morae que est meta inter Cadus et [hu]uerhaga et ab austro de uia de Grimbaldi mora extra nemus usque ad magnam uiam que est meta inter Martuna et Torntuna Communem quoque pasturam et asiamenta ab hoc nemore sicut campus de Torntuna se extendit usque ad Widmam et communem pasturam camporum Cunigsbi et cum his rebus prescriptis communionem et pasturam de Wildemore cum edificiis et fossatis eorum [quantum pertinet ad] feodum meum Omnia predicta concessi et dedi in elemosinam deo et ecclesie sancte Marie de Kyrkesteda et conuentui eiusdem [loci] libere et quiete ab omni seculari seruitio et consuetudine et exactione que uel ad me uel heredes meos pertinent uel ad aliquem hominem in elemosina Preter hoc tantum quod adquietabunt supradictas vi bouatasnumeral uersus regem de danegeld et murdre et de quatuor auxiliis uicecomitis et si rex posuerit comune geldum per totum comitatum Lincolnie tunc dabunt quantum pertinebit pro sex bouatis Preterea concessi et dimisi eisdem monachis in perpetuum et feodum fir[mam] pro xxx solidosnumeral annuatim reddendis mihi et heredibus meis scilicet xv solidosnumeral ad sanctum Botulfum et xv solidosnumeral ad festum sancti Andree totum pratum quod Algerus de Cunigesbi et Walterus filius eius tenuerunt de predecessoribus meis uel de me Omnia supradicta concessi et dedi [ec]clesie de Kyrkesteda sicut supradictum est pro salute mea et pro animabus antecessorum meorum Et sciendum est quod affadaui in manu Roberti episcopi Lincolneenses warantizare hec omnia predicte ecclesie contra omnes homines inperpetuum Hoc autem factum fuit anno Incarnationis domini millesimo clxiii mense Iulii in die festo sancti Jacobi apostolidate apud Ludam His testibus Waltero abbate de Bardeneie Laurentio monaco suo Radulfo presbitero de Kirkebi Henrico presbitero de Cunigesbi Gat [] clerico de Benigwrda Symone clerico de Timelbi Willelmo clerico Rodberti Marmiun Rogero de Benigwrda Roberto [] Waltero dapifero Rogero filio Radulfi Roberto de Timelbi Ricardo de Marin Willelmo nepote abbatis de Bardeneia domino Radulfo de Lude abbate Petro abbate de Messeden Dauid abbate de Brueria Reinaldo de Wincebi Iuone de Fulotebi presbiteris Stephano filio camerarii