Charter Document - 01250172

Charter Document - 01250172


Charter Number: 01250172
Cartulary Title: Documents Illustrative of the Social and Economic History of the Danelaw [Yorkshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1162
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris Walterus Bech et Agnes uxor eius salutem Sciatis nos accepisse a monachis de Kirkesteda excambium pro prato quod uocatur Harpincroft in campis de Kirkebi terram lucrabilem in campis de Gaituna scilicet duplam ad quantitatem prati propterea quod non seritur singulis annis et unum toftum quod idem monachi habuerunt in uilla Biscoptorp computandum in eodem excambio et pro prato quod ipsi habuerunt in crofto molendini nostri apud Biscoptorp dedimus eis in excambium quantum est de dominio nostro in mora que dicitur Holedic Preterea concessimus et licentiam dedimus hominibus nostris de Biscoptorp ut faciant monachis excambium de terris suis que sunt illis in asiamento ad equalitatem terram pro terra Hec omnia concessimus et confirmauimus eisdem monachis hac carta nostra et sigillo tenenda in elemosinam libere et quiete ab omni seculari seruicio et consuetudine et omni exactione et warantizabimus eis in perpetuum nos et heredes nostri Hoc autem factum fuit anno incarnationis Domini MCLXII mense Augusto in die sancti Rufi martiris Huius rei testes sunt domnus Walterus abbas de Bardeneia et Rogerus cellararius et Walterus capellanus de Bardeneia Leonisius de Arcelis Ricardus filius Henrici Walterus litel eie Fulchardus et Walterus cocus Walterus le Poher Robertus de Timelbi Robertus faber de Wispintuna Sciendum etiam quod hec omnia affidauimus ego Walterus Bech et Agnes uxor mea in manu Walteri abbatis de Bardeneia et testes affidationis uxoris mee etiam preter supradictos sunt Nogga uxor Ricardi filii Henrici Clementia neptis Walteri Bech Sigga uxor Osberti et Lucia uxor Roberti de Wispintuna et coram his testibus accepit xx solidos de manu abbatis de Bardenia

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris Walterus Bech et Agnes uxor eius salutem Sciatis nos accepisse a monachis de Kirkesteda excambium pro prato quod uocatur Harpincroft in campis de Kirkebi terram lucrabilem in campis de Gaituna scilicet duplam ad quantitatem prati propterea quod non seritur singulis annis et unum toftum quod idem monachi habuerunt in uilla Biscoptorp computandum in eodem excambio et pro prato quod ipsi habuerunt in crofto molendini nostri apud Biscoptorp dedimus eis in excambium quantum est de dominio nostro in mora que dicitur Holedic Preterea concessimus et licentiam dedimus hominibus nostris de Biscoptorp ut faciant monachis excambium de terris suis que sunt illis in asiamento ad equalitatem terram pro terra Hec omnia concessimus et confirmauimus eisdem monachis hac carta nostra et sigillo tenenda in elemosinam libere et quiete ab omni seculari seruicio et consuetudine et omni exactione et warantizabimus eis in perpetuum nos et heredes nostri Hoc autem factum fuit anno incarnationis Domini MCLXII mense Augusto in die sancti Rufi martirisdate Huius rei testes sunt domnus Walterus abbas de Bardeneia et Rogerus cellararius et Walterus capellanus de Bardeneia Leonisius de Arcelis Ricardus filius Henrici Walterus litel eie Fulchardus et Walterus cocus Walterus le Poher Robertus de Timelbi Robertus faber de Wispintuna Sciendum etiam quod hec omnia affidauimus ego Walterus Bech et Agnes uxor mea in manu Walteri abbatis de Bardeneia et testes affidationis uxoris mee etiam preter supradictos sunt Nogga uxor Ricardi filii Henrici Clementia neptis Walteri Bech Sigga uxor Osberti et Lucia uxor Roberti de Wispintuna et coram his testibus accepit xxnumeral solidos de manu abbatis de Bardenia