Charter Document - 01230275
Charter Number: | 01230275 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register of St. Augustines Abbey Canterbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Charter |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta peruenerit Almaricus de Luci salutem in Domino Cum antiquis temporibus de voluntate regis Anglie tunc existentis quedam pars redditus denariorum et casei ad manerium de Newentone tunc spectantis diuisa esset in vij partes de quibus due partes de elemosina regis constituta date et assignate fuerunt abbatie sancti Augustini Cantuarie quas duas partes postmodum abbatia predicta per multa tempora vsque ad tempus meum percipere et pacifice optinere consueuit Quia vero tempore quo possessor manerii de Newinton[] exstiti inter Nicholaum tunc abbatem sancti Augustini Cantuarie et me fuissent inde diuerse contenciones mote Tandem amicabili composicione interueniente omnes contenciones predictas arbitrio et ordinacioni discreti viri domini Stephani de Penecestre supposuimus Cuius arbitrio et ordinacione de nostro communi consensu dicte contenciones sub hac forma conquieuerunt videlicet quod ego predictus Almaricus in escambium dedi concessi et presenti carta mea confirmaui dicto abbati et eius loci conuentui in liberam puram perpetuam elemosinam et quietam quinque marcatas et duas solidatas annui redditus in denariis et denariatis vt in redditu releuiis sectis seruiciis et omnimodis consuetudinibus tenencium subscriptorum et suorum tenencium et eorum tenementorum vbicumque infra hundreda de Middeltune de Meredoun[] et de Eyhorne fuerint ad quinque marcas et duos solidos extensas et appreciatas scilicet omnes redditus consuetudines sectas et omnimoda seruicia que Robertus le Beals Petrus et Sygorius filii sui michi debuerunt per annum pro vna hagha et dimidia roda terre cum pertinenciis in Newinton[] Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Robertus Fyncelot et Radulfus filius Thome Fyncelot michi debuerunt per annum pro dimidia hagha et duabus acris terre cum pertinenciis in eadem villa Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Rogerus le Corueyser et Ricardus frater eius michi debuerunt per annum pro vna hagha et vna acra et vna roda terre cum pertinenciis in eadem villa Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Ricardus Mercator Cecilia vxor eius et Iohanna soror ipsius Cecilie michi debuerunt per annum pro vna hagha cum pertinenciis in eadem villa Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Matildis de Tonge et Robertus de Wytseld et Robertus le Welbe michi debuerunt per annum pro vna hagha cum pertinenciis in eadem villa et de qua prefata Matildis tenet duas partes Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Willelmus Pykot Agnes vxor eius et Nicholaus filius Willelmi Atecort michi debuerunt per annum pro vna hagha cum pertinenciis in eadem villa et de qua prefati Willelmus et Agnes tenent tres partes Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Reginaldus Streamild michi debuit per annum pro vna hagha et tribus rodis terre cum pertinenciis in eadem villa Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Alicia de Benhamme michi debuit per annum pro quarta parte vnius haghe cum pertinenciis in eadem villa Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Willelmus et Robertus de Witsheld[] michi debuerunt per annum pro dimidia hagha et tribus acris terre cum pertinenciis in eadem villa Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Rogerus le Bocke michi debuit per annum pro dimidia acra terre cum pertinenciis in eadem villa Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Willelmus ate Boxe michi debuit per annum pro vno mesuagio et quatuor acris terre cum pertinenciis apud la Boxe Item omnes redditus consuetudines et seruicia que Iohannes filius Iohannis Atenhoke michi debuit per annum pro vij acris terre cum pertinenciis apud Breggesfeld et Fullereslo Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Iohannes le Wrump et Henricus frater eius michi debuerunt per annum pro vij acris terre cum pertinenciis ibidem Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Nicholaus et Willelmus ate Hole michi debuerunt per annum pro vno messuagio vna acra terre et vna graua bosci cum pertinenciis apud la Hole Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Willelmus Neel Simon de Fonte Iohannes de Wigherinton[] Agnes relicta Iohannis Fabri Thomas le Iosne Willelmus aten Hotebeame Robertus Eylgor Iohannes Eylgor Matildis filia le Coc Henricus de Fonte Alicia filia Philippi de Wygherintone et Willelmus de Fonte michi debuerunt per annum pro omnibus terris et tenementis cum pertinenciis que ipsi vel eorum tenentes tenuerunt in Wyhgherintone et alibi in hundredis de Meredenne vel Eyhorne de tenura de Newintone vna cum omnibus sectis laghedayorum que prior de Ledes et omnes alii eorum tenentes debuerunt ad laghedaya mea de Newintone pro tenementis que de ipsis tenent in hundredis predictis tenend et habend totum predictum redditum in escambium cum releuiis sectis excaetis et omnibus aliis suis pertinenciis tam prenominatis quam non nominatis predictis abbati et conuentui et eorum successoribus libere quiete integre et absque vllo retenemento et reclamio mei vel heredum siue assignatorum meorum sicut liberam puram perpetuam elemosinam et quietam inperpetuum Ita quod ego vel heredes siue assignati mei de cetero super tenentes predictos vel suos heredes aut eorum tenentes vel tenementa aliquam districcionem quacumque de causa facere non poterimus Et ego Almaricus et heredes mei warantizabimus defendemus et acquietabimus dictis abbati et conuentui et eorum successoribus omnes redditus consuetudines et seruicia predicta cum pertinenciis versus dominum regem et omnes gentes sicut liberam puram perpetuam elemosinam et quietam inperpetuum Et pro hac donacione et concessione prenominati abbas et conuentus remiserunt michi in escambium predictas duas partes redditus denariorum et casei ad quatuor libras octo solidos vnum denarium et obolum appreciatas quas vt predictum est percipere consueuerunt Ita quod ipsi vel eorum successores de cetero aliquid inde non vendicabunt sicut carta eorum que penes me residet testatur Et preterea predicti abbas et conuentus remiserunt michi omnia arreragia dicti redditus que ad viginti et viij libras estimabantur Et vt hec omnia predicta perpetuis temporibus stabilia permaneant presentem cartam sigilli mei impressione roboraui Hiis testibus dominis Stephano de Penecestre Rogero de Nortwode Radulfo de Sandwico Radulfo le Saluage Willelmo de Heure Bartholomeo de Moristone militibus Henrico de Ledes tune seneschallo sancti Augustini Rogero de Toketone Simone Paable Nicholas Leuenoht Philippo de Trippelawe Iordano de Newintone Willelmus de Cocfeld et multis aliis Actum ad festum sancti Petri Aduincula anno regni regis Edwardi filii regis Henrici quarto
Markups
Names Markup:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta peruenerit Almaricus de Luci salutem in Domino Cum antiquis temporibus de voluntate regis Anglie tunc existentis quedam pars redditus denariorum et casei ad manerium de Newentone tunc spectantis diuisa esset in vij partesnumeral de quibus due partes de elemosina regis constituta date et assignate fuerunt abbatie sancti Augustini Cantuarie quas duas partes postmodum abbatia predicta per multa tempora vsque ad tempus meum percipere et pacifice optinere consueuit Quia vero tempore quo possessor manerii de Newinton[] exstiti inter Nicholaum tunc abbatem sancti Augustini Cantuarie et me fuissent inde diuerse contenciones mote Tandem amicabili composicione interueniente omnes contenciones predictas arbitrio et ordinacioni discreti viri domini Stephani de Penecestre supposuimus Cuius arbitrio et ordinacione de nostro communi consensu dicte contenciones sub hac forma conquieuerunt videlicet quod ego predictus Almaricus in escambium dedi concessi et presenti carta mea confirmaui dicto abbati et eius loci conuentui in liberam puram perpetuam elemosinam et quietam quinque marcatas et duas solidatas annui redditus in denariis et denariatis vt in redditu releuiis sectis seruiciis et omnimodis consuetudinibus tenencium subscriptorum et suorum tenencium et eorum tenementorum vbicumque infra hundreda de Middeltune de Meredoun[] et de Eyhorne fuerint ad quinque marcas et duos solidos extensas et appreciatas scilicet omnes redditus consuetudines sectas et omnimoda seruicia que Robertus le Beals Petrus et Sygorius filii sui michi debuerunt per annum pro vna hagha et dimidia roda terre cum pertinenciis in Newinton[] Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Robertus Fyncelot et Radulfus filius Thome Fyncelot michi debuerunt per annum pro dimidia hagha et duabus acris terre cum pertinenciis in eadem villa Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Rogerus le Corueyser et Ricardus frater eius michi debuerunt per annum pro vna hagha et vna acra et vna roda terre cum pertinenciis in eadem villa Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Ricardus Mercator Cecilia vxor eius et Iohanna soror ipsius Cecilie michi debuerunt per annum pro vna hagha cum pertinenciis in eadem villa Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Matildis de Tonge et Robertus de Wytseld et Robertus le Welbe michi debuerunt per annum pro vna hagha cum pertinenciis in eadem villa et de qua prefata Matildis tenet duas partes Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Willelmus Pykot Agnes vxor eius et Nicholaus filius Willelmi Atecort michi debuerunt per annum pro vna hagha cum pertinenciis in eadem villa et de qua prefati Willelmus et Agnes tenent tres partes Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Reginaldus Streamild michi debuit per annum pro vna hagha et tribus rodis terre cum pertinenciis in eadem villa Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Alicia de Benhamme michi debuit per annum pro quarta parte vnius haghe cum pertinenciis in eadem villa Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Willelmus et Robertus de Witsheld[] michi debuerunt per annum pro dimidia hagha et tribus acris terre cum pertinenciis in eadem villa Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Rogerus le Bocke michi debuit per annum pro dimidia acra terre cum pertinenciis in eadem villa Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Willelmus ate Boxe michi debuit per annum pro vno mesuagio et quatuor acris terre cum pertinenciis apud la Boxe Item omnes redditus consuetudines et seruicia que Iohannes filius Iohannis Atenhoke michi debuit per annum pro vnumeralij acris terre cum pertinenciis apud Breggesfeld et Fullereslo Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Iohannes le Wrump et Henricus frater eius michi debuerunt per annum pro vnumeralij acris terre cum pertinenciis ibidem Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Nicholaus et Willelmus ate Hole michi debuerunt per annum pro vno messuagio vna acra terre et vna graua bosci cum pertinenciis apud la Hole Item omnes redditus consuetudines et omnimoda seruicia que Willelmus Neel Simon de Fonte Iohannes de Wigherinton[] Agnes relicta Iohannis Fabri Thomas le Iosne Willelmus aten Hotebeame Robertus Eylgor Iohannes Eylgor Matildis filia le Coc Henricus de Fonte Alicia filia Philippi de Wygherintone et Willelmus de Fonte michi debuerunt per annum pro omnibus terris et tenementis cum pertinenciis que ipsi vel eorum tenentes tenuerunt in Wyhgherintone et alibi in hundredis de Meredenne vel Eyhorne de tenura de Newintone vna cum omnibus sectis laghedayorum que prior de Ledes et omnes alii eorum tenentes debuerunt ad laghedaya mea de Newintone pro tenementis que de ipsis tenent in hundredis predictis tenend et habend totum predictum redditum in escambium cum releuiis sectis excaetis et omnibus aliis suis pertinenciis tam prenominatis quam non nominatis predictis abbati et conuentui et eorum successoribus libere quiete integre et absque vllo retenemento et reclamio mei vel heredum siue assignatorum meorum sicut liberam puram perpetuam elemosinam et quietam inperpetuum Ita quod ego vel heredes siue assignati mei de cetero super tenentes predictos vel suos heredes aut eorum tenentes vel tenementa aliquam districcionem quacumque de causa facere non poterimus Et ego Almaricus et heredes mei warantizabimus defendemus et acquietabimus dictis abbati et conuentui et eorum successoribus omnes redditus consuetudines et seruicia predicta cum pertinenciis versus dominum regem et omnes gentes sicut liberam puram perpetuam elemosinam et quietam inperpetuum Et pro hac donacione et concessione prenominati abbas et conuentus remiserunt michi in escambium predictas duas partes redditus denariorum et casei ad quatuor libras octo solidos vnum denarium et obolum appreciatas quas vt predictum est percipere consueuerunt Ita quod ipsi vel eorum successores de cetero aliquid inde non vendicabunt sicut carta eorum que penes me residet testatur Et preterea predicti abbas et conuentus remiserunt michi omnia arreragia dicti redditus que ad viginti et vnumeraliij libras estimabantur Et vt hec omnia predicta perpetuis temporibus stabilia permaneant presentem cartam sigilli mei impressione roboraui Hiis testibus dominis Stephano de Penecestre Rogero de Nortwode Radulfo de Sandwico Radulfo le Saluage Willelmo de Heure Bartholomeo de Moristone militibus Henrico de Ledes tune seneschallo sancti Augustini Rogero de Toketone Simone Paable Nicholas Leuenoht Philippo de Trippelawe Iordano de Newintone Willelmus de Cocfeld et multis aliis Actum ad festum sancti Petri Aduincula anno regni regis Edwardi filii regis Henrdateici quarto