Charter Document - 01230182

Charter Document - 01230182


Charter Number: 01230182
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1293
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Compertum est per euidencias diuersas reddituales quod quidam Salamon Carpenter duo habuit tenementa in parochia sancti Pauli Cantuarie ex opposito ecclesie sancti Pauli versus west pro quibus reddidit abbati sancti Augustini Cantuarie vij s de redditu per annum prout patet in rentali renouato anno ab Incarnacione millesimo cc nonogesimo tercio et anno regni regis Edwardi xxij quorum quidem tenementorum vnum tenementum post predictum Salomonem accidebat hereditate vel adquisicione cuidam Rogero Pictori Quiquidem Rogerus pro predicto Salomone de tenemento suo quod tenuit soluit abbati per annum iiij s Postea Walterus Payntour succedens post dictum Rogerum dictum tenuit tenementum de iure vxoris ipsius Walteri que quidem vxor quondam fuit vxor predicti Rogeri Mortuo vero predicto Waltero Payntour et vxore sua dictum tenementum successit hereditarie cuidam domino Iohanni Postlyng[] qui quidem Iohannes dictum tenementum postea vendidit Ricardo Fysshpol[] qui dictum tenementum nunc tenet et reddit iiij s per annum abbati pro eodem Aliud vero tenementum eiusdem Salamonis Carpenter proximo versus east sine medio successit hereditate vel adquisicione Stephano Thycche pro quo soluit abbati iij s per annum ad quatuor terminos principales ix d quod quidem tenementum post mortem predicti Stephani Thicche successit Stephano de Delham quod quidem tenementum nunc tenet Iohannes Hardres

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Compertum est per euidencias diuersas reddituales quod quidam Salamon Carpenter duo habuit tenementa in parochia sancti Pauli Cantuarie ex opposito ecclesie sancti Pauli versus west pro quibus reddidit abbati sancti Augustini Cantuarie vij snumeral de redditu per annum prout patet in rentali renouato anno ab Incarnacione millesimo cc nonogesimo terciodate et anno regni regis Edwardi xxijnumeral quorum quidem tenementorum vnum tenementum post predictum Salomonem accidebat hereditate vel adquisicione cuidam Rogero Pictori Quiquidem Rogerus pro predicto Salomone de tenemento suo quod tenuit soluit abbati per annum iiijnumeral s Postea Walterus Payntour succedens post dictum Rogerum dictum tenuit tenementum de iure vxoris ipsius Walteri que quidem vxor quondam fuit vxor predicti Rogeri Mortuo vero predicto Waltero Payntour et vxore sua dictum tenementum successit hereditarie cuidam domino Iohanni Postlyng[] qui quidem Iohannes dictum tenementum postea vendidit Ricardo Fysshpol[] qui dictum tenementum nunc tenet et reddit iiijnumeral s per annum abbati pro eodem Aliud vero tenementum eiusdem Salamonis Carpenter proximo versus east sine medio successit hereditate vel adquisicione Stephano Thycche pro quo soluit abbati iij snumeral per annum ad quatuor terminos principales ix dnumeral quod quidem tenementum post mortem predicti Stephani Thicche successit Stephano de Delham quod quidem tenementum nunc tenet Iohannes Hardres