Charter Document - 01230099

Charter Document - 01230099


Charter Number: 01230099
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1287
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sciant vniversi ad quos presens scriptum cyrographatum peruenerit quod cum contenciones mote essent inter Thomam abbatem sancti Augustini Cantuarie et eiusdem loci conuentum ex parte vna et Willelmum filium Teobaldi de Helles ex altera de hoc quod cum nuper per inundacionem aque maris per mariscum predicti Willelmi iacentem apud Ferehelle in feodo ipsorum abbatis et conuentus et wallam ipsius Willelmi quam defendisse debuerat versus impetum maris tam idem mariscus quam diuersi marisci dictorum abbatis et conuentus per defaltam ipsius Willelmi fuissent submersi ad dampnum ipsorum abbatis et conuentus non modicum et grauamen per quod dicti abbas et conuentus exigebant quod idem Willelmus suis sumptibus reedificaret wallam suam predictam et dampna inde habita secundum legem et consuetudinem marisci eisdem abbati et conuentui restitueret Tandem quia facultates ipsius Willelmi secundum iuris exigenciam ad hoc faciendum non sufficiebant communibus amicis interuenientibus contenciones inde mote sub hac forma conquieuerunt videlicet quod prefatus Willelmus reddidit et pro se et heredibus et quibuscumque assignatis suis remisit et quietum clamauit dictis abbati et conuentui et eorum successoribus imperpetuum totum predictum mariscum cum fossatis et aliis suis pertinenciis sicut bundis includitur inter viam que ducit a passagio de Serres versus Cantuariam que est ex parte boriali et occidentali et aquam que vocatur Sture que est ex pane australi et orientali cum toto iure suo quod habuit vel aliquo modo habere potuit in marisco supradicto Et pro hac reddicione remissione et quieta clamacione dicti abbas et conuentus remiserunt et quietum clamauerunt eidem Willelmo omnia dampna que dicebant se habuisse in mariscis suis per defaltam ipsius Willelmi et per inundacionem aque supradicte maris Et vt hec omnia supradicta imperpetuum stabilia permaneant sigilla partium presenti scripto in modo cyrographi confecto alternatim sunt appensa Hiis testibus dominis Rogero de Tylemanneston Henrico de Apeldrefeud militibus Salomone de Camp[] Henrico de Schorne Henrico clerico Hamone de Feyreporte Willelmo Sandebrul Willelmo Talebot Willelmo Sherreue Philippo de Sturreya Willelmo de Rundeny Rogero de Hegham Philippo clerico Iohanne clerico et multis aliis Actum in Pentecoste anno regni regis Edwardi filii Regis Henrici quintodecimo

Source (click image below to view full size)