Charter Document - 01220052

Charter Document - 01220052


Charter Number: 01220052
Cartulary Title: The Cartulary and Terrier of the Priory of Bilsington
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1277
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Robertus de Tamlonde [] Radulfo priori de Bilsintone et canonicis eiusdem loci viuentibus et victuris vnum campum integrum sicut fossata eum includunt qui vocatur Bachusesspot cum suis pertinenciis iacentem in parochia de Bilsintone et laterat ex vna parte ad campum qui uocatur Shepelese et ex alia parte ad terram que fuit Willelmi Blundi et vnum campum integrum qui uocatur Horsenelese iacentem in eadem parochia et laterat ex vna parte ad terram que uocatur Hopeland et ex alia parte ad terram meam que vocatur forstal habend et tenend dictam totam terram sicut fossata ex utraque parte eam includunt dictis priori et canonicis et eorum successoribus uel eorum assignatis libere quiete integre pacifice iure hereditario inperpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ad festum sancti Andree vnum obolum de redditu et ad eundem terminum vnum obolum pro omnibus secularibus seruiciis sectis curiarum omnium et pro omnibus wallis et watergangis scottis lottis donis auxiliis et omnibus aliis seruiciis a dicta terra annuatim debitis soluendis et recipiendis infra cepta curie dictorum prioris et canonicorum et ego dictus Robertus et heredes mei totam dictam terram sicut fossata ex utraque parte eam includunt cum suis pertinenciis defendemus aquietabimus et warantizabimus dictis priori et canonicis et eorum successoribus uel eorum assignatis in omnibus inde contingentibus dominum feodi et in omnibus seruiciis inde debitis et contra omnes mortales inperpetuum Pro hac autem mea donacione concessione presentis carte confirmacione dederunt michi predicti prior et canonici quatuor marcas argenti in gersumam Hiis testibus g[] Poignant r[] de Henxelle Martinus de Neucherche h[] de North[] r[] Alisandre Roberto filio i[] Willelmo de la Hope Henrico Blunde Waltero Salemon Rogero clerico et multis aliis Vt autem omnia et singula instrumenta suprascripta quocumque tempore confecta cum omnibus et singulis articulis in eisdem contentis perpetua stabilitate perseuerent huic presenti pagine sigillum meum apposui Actum apud Bilsintone in octauas Pasce anno Domini mcc septuagesimo septimo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Sciant [] quod ego Robertus de Tamlonde [] Radulfo priori de Bilsintone et canonicis eiusdem loci viuentibus et victuris vnum campum integrum sicut fossata eum includunt qui vocatur Bachusesspot cum suis pertinenciis iacentem in parochia de Bilsintone et laterat ex vna parte ad campum qui uocatur Shepelese et ex alia parte ad terram que fuit Willelmi Blundi et vnum campum integrum qui uocatur Horsenelese iacentem in eadem parochia et laterat ex vna parte ad terram que uocatur Hopeland et ex alia parte ad terram meam que vocatur forstal habend et tenend dictam totam terram sicut fossata ex utraque parte eam includunt dictis priori et canonicis et eorum successoribus uel eorum assignatis libere quiete integre pacifice iure hereditario inperpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ad festum sancti Andree vnum obolum de redditu et ad eundem terminum vnum obolum pro omnibus secularibus seruiciis sectis curiarum omnium et pro omnibus wallis et watergangis scottis lottis donis auxiliis et omnibus aliis seruiciis a dicta terra annuatim debitis soluendis et recipiendis infra cepta curie dictorum prioris et canonicorum et ego dictus Robertus et heredes mei totam dictam terram sicut fossata ex utraque parte eam includunt cum suis pertinenciis defendemus aquietabimus et warantizabimus dictis priori et canonicis et eorum successoribus uel eorum assignatis in omnibus inde contingentibus dominum feodi et in omnibus seruiciis inde debitis et contra omnes mortales inperpetuum Pro hac autem mea donacione concessione presentis carte confirmacione dederunt michi predicti prior et canonici quatuor marcas argenti in gersumam Hiis testibus g[] Poignant r[] de Henxelle Martinus de Neucherche h[] de North[] r[] Alisandre Roberto filio i[] Willelmo de la Hope Henrico Blunde Waltero Salemon Rogero clerico et multis aliis Vt autem omnia et singula instrumenta suprascripta quocumque tempore confecta cum omnibus et singulis articulis in eisdem contentis perpetua stabilitate perseuerent huic presenti pagine sigillum meum apposui Actum apud Bilsintone in octauas Pasce anno Domini mcc septuagesimo septimodate