Charter Document - 01220001

Charter Document - 01220001


Charter Number: 01220001
Cartulary Title: The Cartulary and Terrier of the Priory of Bilsington
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1253
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Uniuersis Christi fidelibus litteras presentes uisuris uel audituris Iohannes Maunsel prepositus Beuerlacensis eternam in Domino salutem Inter uanas mundi sollicitudines quibus genus humanum premitur et arctatur quatenus permittit humana fragilitas illud semper in mente gerendum est quod recepturi sumus omnes apostolo attestante secundum quod in corpore gessimus siue bonum siue malum vt qui parce seminat parce recolligat et qui in benediccionibus seminat eterne vite premium assequatur Summo igitur desiderio cupientes extreme messionis diem in aliquo pietatis opere peruenire in nomine Dei Patris omnipotentis et Saluatoris nostri Ihesu Christi Spiritus Sancti gracia inuocata karissimi domini nostri Henrici illustris regis Anglie ad hec accedente consensu ita duximus ordinandum vt de bonis nobis a Deo collatis domus una religiosa fundetur in qua collegium canonicorum regularium beati Augustini regulam profitencium instituatur in qua diuinum officium perpetuo celebretur pro viuis et defunctis ad laudem et gloriam Creatoris et in qua ad honorem beate Dei genitricis et gloriose virginis Marie incensum oracionum iugiter incendatur et sacrificium matutinum obsequiumque uespertinum Deo omnipotenti perpetuis temporibus inpendatur Uenerabili igitur patre Bonefacio Cantuariensi archiepiscopo loci dyocesano ad hoc auctoritatem patrante et quod ad ipsius spectat officium in hac parte plenius exequente illam partem manerii nostri de Bilsingtone quam habuimus de dono et concessione heredum Hugonis comitis Arundellie et totam terram nostram de Polre de Gozehale et de Ecche cum omnibus pertinenciis suis ad predictam domum fundandam et dotandam concessimus et assignauimus in liberam puram et perpetuam elemosinam tenend et habend Deo et beate Marie virgini et Willelmo priori eiusdem loci et canonicis apud Bilsingtone Deo deseruientibus ac eorum successoribus ibidem Deo famulantibus inperpetuum pro salute karissimi domini nostri illustris regis Anglie Henrici et Alienore eiusdem regine et liberorum suorum et nostra eterna et temporali et omnium parentum et benefactorum nostrorum precedencium et subsequencium libere quiete ab omni seruicio et exaccione seculari de quorum fructibus et exitibus canonicos ibidem Deo deseruientes ac pro futuris temporibus deseruituros volumus sustentari secundum numerum canonicorum in eodem loco taxandum iuxta loci facultates Quam quidem domum ita liberam esse volumus quod nulli alteri domui sit subiecta nec in temporalibus nec in spiritualibus saluis tamen loci patronis in omnibus aliis reuerencia debita et honore Uolumus et ordinamus ut cum prior de Bylsingtone qui pro tempore fuerit prioratui cesserit uel in fata decesserit supprior et conuentus custodiam domus sue et omnium rerum et possessionum suarum habeant Et statim cum prefatus prior viuus officio suo renunciauerit uel defunctus sepulture traditus fuerit supprior et conuentus a nemine licencia eligendi postulata capitulum intrent et quem sibi Dominus inspirauerit sibi in patrem et priorem eligant et electum patrono presentent vt deinde per patronum domino archiepiscopo Cantuariensi qui pro tempore fuerit aut eius vices gerenti presentetur confirmando Ut autem hec nostra donacio et concessio rata et stabilis inperpetuum permaneat eandem sigilli nostri munimine roborauimus Hiis testibus domino Bonefacio Cantuariensi archiepiscopo domino Willelmo episcopo Sarisberiensi domino Petro episcopo Herfordensi domino Ricardo comite Glouernie domino Petro de Sabaudia domino Petro Chaceporc archidiacono Wellense magistro Willelmo de Kylkenni archidiacono Couentrensi Radulpho filio Nicholai Iohanne de Grey Bertramo de Criel Iohanne de Lexintone Roberto Waleran magistro Willelmo de Lichefeld canonico Lundiniensi magistro Iohanne Clarel domino Galfrido de Childwic domino Ricardo de Tylleberi Alardo Fleming Thoma de Colecestre et Symone de Hontindone capellanis et multis aliis Acta anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo tercio mense Iunio

Source (click image below to view full size)