Charter Document - 01210204

Charter Document - 01210204


Charter Number: 01210204
Cartulary Title: The Charters of Endowment, Inventories, and Account Rolls of the Priory of Finchale [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1288
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quorum notitiam presentes littere pervenerint Alanus miseracione Divina Catinensis Episcopus minister humilis eternam in Domino salutem Loca Sanctorum omnium pia et prompta devotione sunt a Christi fidelibus veneranda ut cum Dei honoramus amicos ipsi nos amabiles Deo reddant et illorum nobis vendicantes quodammodo patrocinium apud ipsum quod merita nostra non optinent eorum mereamur intercessionibus optinere Nos itaque de Dei omnipotentis misericordia et gloriose Virginis Marie genetricis ejusdem specialis post Deum protectrice nostre ac beatorum apostolorum Petri et Pauli necnon et beati Cuthberti suffragiis confisi omnibus vere de peccatis confessis et contritis parochianis nostris et aliis quorum Dioecesani hanc nostram Indulgentiam approbaverint qui luminari ante altare beate Virginis Marie in ecclesia beati Johannis Baptiste apud Fynkhale de novo constructum aliquas elemosinas de bonis sibi a Deo collatis pie contulerint transmiserint aut legaverint vel qui ibidem causa devocionis seu orationis accesserint xl dies de injuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi Data apud Fykhale kalendis Octobris anno Domini MCC octogesimo viij

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quorum notitiam presentes littere pervenerint Alanus miseracione Divina Catinensis Episcopus minister humilis eternam in Domino salutem Loca Sanctorum omnium pia et prompta devotione sunt a Christi fidelibus veneranda ut cum Dei honoramus amicos ipsi nos amabiles Deo reddant et illorum nobis vendicantes quodammodo patrocinium apud ipsum quod merita nostra non optinent eorum mereamur intercessionibus optinere Nos itaque de Dei omnipotentis misericordia et gloriose Virginis Marie genetricis ejusdem specialis post Deum protectrice nostre ac beatorum apostolorum Petri et Pauli necnon et beati Cuthberti suffragiis confisi omnibus vere de peccatis confessis et contritis parochianis nostris et aliis quorum Dioecesani hanc nostram Indulgentiam approbaverint qui luminari ante altare beate Virginis Marie in ecclesia beati Johannis Baptiste apud Fynkhale de novo constructum aliquas elemosinas de bonis sibi a Deo collatis pie contulerint transmiserint aut legaverint vel qui ibidem causa devocionis seu orationis accesserint xl diesnumeral de injuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi Data apud Fykhale kalendis Octobris anno Domini MCC octogesimo viijdate