Charter Document - 01210203
Charter Number: | 01210203 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Endowment, Inventories, and Account Rolls of the Priory of Finchale [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Indulgence |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quorum noticiam presentes littere pervenerint Walterus miseracione Divina ecclesie Roffensis minister humilis salutem in Domino Loca Sanctorum omnium pia et prompta devocione sunt a Christi fidelibus veneranda ut cum Dei honoramus amicos ipsi nos amabiles Deo reddant et illorum nobis vendicantes quodam modo patrocinium apud ipsum quod merita nostra non optinent eorum mereamur intercessionibus optinere Nos itaque de Dei Omnipotentis misericordia et gloriose Virginis Marie genetricis ejusdem specialis post Deum protectrice nostre ac beatorum Petri et Pauli necnon et beati Andree Apostoli patroni nostri suffragiis confisi omnibus ve[] [] [con]fessis et contritis parochianis nostris et aliis quorum Dioecesani hanc nostram Indulgenciam approbav[it] [] [lum]inari ante altare beate Virginis Marie in ecclesia beati Johannis Baptiste apud Fynkhale de novo constructum aliquas elemosinas de bonis sibi a Deo collatis pie contulerint transmiserint aut legaverint vel qui ibidem causa devocionis sive oracionis accesserint viginti dies de injuncta sibi penitencia misericorditer relaxamus In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Data apud Middelham xiij kalendas Octobris anno Gratie MCCLXX septimo
Markups
Names Markup:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quorum noticiam presentes littere pervenerint Walterus miseracione Divina ecclesie Roffensis minister humilis salutem in Domino Loca Sanctorum omnium pia et prompta devocione sunt a Christi fidelibus veneranda ut cum Dei honoramus amicos ipsi nos amabiles Deo reddant et illorum nobis vendicantes quodam modo patrocinium apud ipsum quod merita nostra non optinent eorum mereamur intercessionibus optinere Nos itaque de Dei Omnipotentis misericordia et gloriose Virginis Marie genetricis ejusdem specialis post Deum protectrice nostre ac beatorum Petri et Pauli necnon et beati Andree Apostoli patroni nostri suffragiis confisi omnibus ve[] [] [con]fessis et contritis parochianis nostris et aliis quorum Dioecesani hanc nostram Indulgenciam approbav[it] [] [lum]inari ante altare beate Virginis Marie in ecclesia beati Johannis Baptiste apud Fynkhale de novo constructum aliquas elemosinas de bonis sibi a Deo collatis pie contulerint transmiserint aut legaverint vel qui ibidem causa devocionis sive oracionis accesserint viginti dies de injuncta sibi penitencia misericorditer relaxamus In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Data apud Middelhamlocation xiij kalendas Octobris anno Gratie MCCLXX septimodate