Charter Document - 01210199

Charter Document - 01210199


Charter Number: 01210199
Cartulary Title: The Charters of Endowment, Inventories, and Account Rolls of the Priory of Finchale [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1277
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Henricus miseracione Divina Candide Case Minister humilis salutem in Domino Loca Sanctorum omnium pia et prompta devocione sunt a Christi fidelibus veneranda ut cum Dei honoramus amicos ipsi nos amabiles Deo reddant et illorum nobis vendicantes quodammodo patrocinium apud ipsum quod merita nostra non optinent eorum mereamur intercessionibus optinere Nos itaque de Dei Omnipotentis misericordia et gloriose virginis Marie Genetricis ejusdem specialis post Deum protectricis nostre ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli nec non et omnium Sanctorum suffragiis confisi omnibus vere de peccatis confessis et contritis parochianis nostris et aliis quorum Dioecesani hanc nostram Indulgentiam approbaverint qui luminari ante altare beate Virginis Marie in ecclesia Beati Johannis Baptiste apud Finkhale de novo constructum aliquas elemosinas de bonis sibi a Deo collatis pie contulerint transmiserint aut legaverint vel qui ibidem causa devocionis sive oracionis accesserint quadraginta dies de injuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Data apud Wardel[e] anno Domini MCCLXX septimo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Henricus miseracione Divina Candide Case Minister humilis salutem in Domino Loca Sanctorum omnium pia et prompta devocione sunt a Christi fidelibus veneranda ut cum Dei honoramus amicos ipsi nos amabiles Deo reddant et illorum nobis vendicantes quodammodo patrocinium apud ipsum quod merita nostra non optinent eorum mereamur intercessionibus optinere Nos itaque de Dei Omnipotentis misericordia et gloriose virginis Marie Genetricis ejusdem specialis post Deum protectricis nostre ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli nec non et omnium Sanctorum suffragiis confisi omnibus vere de peccatis confessis et contritis parochianis nostris et aliis quorum Dioecesani hanc nostram Indulgentiam approbaverint qui luminari ante altare beate Virginis Marie in ecclesia Beati Johannis Baptiste apud Finkhale de novo constructum aliquas elemosinas de bonis sibi a Deo collatis pie contulerint transmiserint aut legaverint vel qui ibidem causa devocionis sive oracionis accesserint quadraginta dies de injuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Data apud Wardel[e] anno Domini MCCLXX septimodate