Charter Document - 01210194

Charter Document - 01210194


Charter Number: 01210194
Cartulary Title: The Charters of Endowment, Inventories, and Account Rolls of the Priory of Finchale [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1263 - 1264
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit H[enrici] Dei miseracione Candide Case Episcopus salutem eternam in Domino Quoniam ut ait Apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout gessimus in corpore sive bonum sive malum fuerit oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus pervenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes [quonia]m qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam eternam Cum igitur ad fabricam Ecclesie beati Johannis Baptiste et beati Godrici de Fynchale proprie facultates non suppetant universitatem vestram monemus et exortamur in Domino atque in remissionem vobis injungimus peccatorum quatinus de bonis vobis a Deo collatis pias elemosinas et gratuita caritatis subsidia dicte fabrice erogetis et vos per hec bona et alie que Domino inspirante feceritis ad eterna possitis gaudia pervenire Nos a[utem de] misericordia Dei confisi et auctoritate Apostolorum Petri et Pauli nobis commissa omnibus confessis et vere penitentibus qui ad fabricam predicte Ecclesie aliquid de bonis suis contulerint quadraginta dies relaxamus Data apud Fynchale anno Gratie MCC sexagesimo tercio vj kal Martii

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit H[enrici] Dei miseracione Candide Case Episcopus salutem eternam in Domino Quoniam ut ait Apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout gessimus in corpore sive bonum sive malum fuerit oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus pervenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes [quonia]m qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam eternam Cum igitur ad fabricam Ecclesie beati Johannis Baptiste et beati Godrici de Fynchale proprie facultates non suppetant universitatem vestram monemus et exortamur in Domino atque in remissionem vobis injungimus peccatorum quatinus de bonis vobis a Deo collatis pias elemosinas et gratuita caritatis subsidia dicte fabrice erogetis et vos per hec bona et alie que Domino inspirante feceritis ad eterna possitis gaudia pervenire Nos a[utem de] misericordia Dei confisi et auctoritate Apostolorum Petri et Pauli nobis commissa omnibus confessis et vere penitentibus qui ad fabricam predicte Ecclesie aliquid de bonis suis contulerint quadraginta dies relaxamus Data apud Fynchale anno Gratie MCC sexagesimo tercio vj kal Martiidatevjnumeral kal Martii