Charter Document - 01210191

Charter Document - 01210191


Charter Number: 01210191
Cartulary Title: The Charters of Endowment, Inventories, and Account Rolls of the Priory of Finchale [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1254 - 1255
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Dunelmensis Episcopus salutem in Domino Quoniam ut ait Apostolus omnes stabimus ante tribunal Jesu Christi prout gessimus in corpore sive bonum fuerit sive malum recepturi oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam sempiternam Cum igitur ad fabricam ecclesie Beate Johannis Baptiste et Beati Godrici de Fynchall proprie facultates non suppetant universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino atque in remissionem vobis injungimus peccatorum quatinus de bonis vobis a Deo collatis pias elemosinas et grata caritatis subsidia dicte fabrice erogetis ut vos per hec bona et alia que feceritis inspirante Domino ad eterna possitis gaudia pervenire Nos autem de misericordia Dei confisi et auctoritate Apostolorum Petri et Pauli nobis commissa omnibus confessis et vere penitentibus qui ad fabricam predicte ecclesie aliquid de bonis suis pie contulerint quadraginta dies de injuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus Omnes igitur Indulgentias a quibuscunque Episcopis predicte fabrice sive dedicationi altarium in predicta ecclesia seu alio justo modo caritatis intuitu misericorditer et rite concessas ratas et gratas habentes et inperpetuum duraturas auctoritate nostra pontificali confirmamus Quarum autem Indulgentiarum numerum et nomina Episcoporum ad majorem securitatem propriis vocabulis presentibus duximus inserere Videlicet a domino W[] Ebor[] Archiepiscopo triginta dies a domino D[] Episcopo Sancti Andree viginti dies a domino Abell Episcopo loci predicti xl dies a domino W[] Glasguensi Episcopo viginti dies a domino P[] Episcopo Aberdon[] xl dies a domino Ricardo Dumkeldensi Episcopo xl dies a domino Aubyno Brycyensi Episcopo xl dies a domino Th[] Egdun[] Episcopo viginti dies a domino G[] Episcopo Candide Case xl dies item ab eodem in dedicatione trium altarium xl dies insuper ab eodem in Peregrinacione ibidem die Sancti Johannis Baptiste et in octabis ejusdem xl dies Data apud Middelham per manum nostram ij nonis Marcii anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto qui fuit Pontificatus nostri annus sextus

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Dunelmensis Episcopus salutem in Domino Quoniam ut ait Apostolus omnes stabimus ante tribunal Jesu Christi prout gessimus in corpore sive bonum fuerit sive malum recepturi oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam sempiternam Cum igitur ad fabricam ecclesie Beate Johannis Baptiste et Beati Godrici de Fynchall proprie facultates non suppetant universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino atque in remissionem vobis injungimus peccatorum quatinus de bonis vobis a Deo collatis pias elemosinas et grata caritatis subsidia dicte fabrice erogetis ut vos per hec bona et alia que feceritis inspirante Domino ad eterna possitis gaudia pervenire Nos autem de misericordia Dei confisi et auctoritate Apostolorum Petri et Pauli nobis commissa omnibus confessis et vere penitentibus qui ad fabricam predicte ecclesie aliquid de bonis suis pie contulerint quadraginta dies de injuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus Omnes igitur Indulgentias a quibuscunque Episcopis predicte fabrice sive dedicationi altarium in predicta ecclesia seu alio justo modo caritatis intuitu misericorditer et rite concessas ratas et gratas habentes et inperpetuum duraturas auctoritate nostra pontificali confirmamus Quarum autem Indulgentiarum numerum et nomina Episcoporum ad majorem securitatem propriis vocabulis presentibus duximus inserere Videlicet a domino W[] Ebor[] Archiepiscopo triginta dies a domino D[] Episcopo Sancti Andree viginti dies a domino Abell Episcopo loci predicti xl diesnumeral a domino W[] Glasguensi Episcopo viginti dies a domino P[] Episcopo Aberdon[] xl diesnumeral a domino Ricardo Dumkeldensi Episcopo xl diesnumeral a domino Aubyno Brycyensi Episcopo xl diesnumeral a domino Th[] Egdun[] Episcopo viginti dies a domino G[] Episcopo Candide Case xl diesnumeral item ab eodem in dedicatione trium altarium xl diesnumeral insuper ab eodem in Peregrinacione ibidem die Sancti Johannis Baptiste et in octabis ejusdem xl diesnumeral Data apud Middelham per manum nostram ij nonis Marcii anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto qui fuit Pontificatus nostri annus sextusdate