Charter Document - 01210189
| Charter Number: | 01210189 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Charters of Endowment, Inventories, and Account Rolls of the Priory of Finchale [Durham] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Indulgence |
| Date: | 1248 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Universis Christi fidelibus has litteras visuris vel audituris g[] miseracione Divina Candidae Casae Episcopus eternam in Domino salutem gratiam et benedictionem Quoniam ut ait Apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout gessimus in corpore sive bonum sive malum fuerit oportet nos diem messionis extremae misericordiae operibus praevenire Cum igitur ad sustentacionem luminaris Sanctae Mariae in Ecclesia de Finchale propriae non suppetant facultates universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino atque in remissionem vobis injungimus peccatorum quatinus de bonis vobis a Deo collatis pias elemosinas et grata caritatis subsidia erogetis ut per haec bona et alia quae Domino inspirante feceritis ad eterna gaudia pervenire possitis Nos vero de Divina misericordia et de Beatorum Apostolorum Petri et Pauli autoritate confisi omnibus vere confessis et contritis predicto luminari benefacientibus quadraginta dies de injuncta penitentia relaxamus Data apud Dunelmum anno Domini mccxlviii quinto kal Novembris
Markups
Names Markup:
Universis Christi fidelibus has litteras visuris vel audituris g[] miseracione Divina Candidae Casae Episcopus eternam in Domino salutem gratiam et benedictionem Quoniam ut ait Apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout gessimus in corpore sive bonum sive malum fuerit oportet nos diem messionis extremae misericordiae operibus praevenire Cum igitur ad sustentacionem luminaris Sanctae Mariae in Ecclesia de Finchale propriae non suppetant facultates universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino atque in remissionem vobis injungimus peccatorum quatinus de bonis vobis a Deo collatis pias elemosinas et grata caritatis subsidia erogetis ut per haec bona et alia quae Domino inspirante feceritis ad eterna gaudia pervenire possitis Nos vero de Divina misericordia et de Beatorum Apostolorum Petri et Pauli autoritate confisi omnibus vere confessis et contritis predicto luminari benefacientibus quadraginta dies de injuncta penitentia relaxamus Data apud Dunelmum anno Domini mccxlviii quinto kal Novembrisdate
