Charter Document - 01210186

Charter Document - 01210186


Charter Number: 01210186
Cartulary Title: The Charters of Endowment, Inventories, and Account Rolls of the Priory of Finchale [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1246
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus has literas visuris vel audituris Frater Th[ome] miseracione Divina Eathunensis Episcopus eternam in Domino salutem gratiam et benedictionem Quoniam ut ait Apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout gessimus in corpore sive bonum sive malum fuerit oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire Cum igitur ad sustentacionem fabrice ecclesie de Finchal proprie non suppetant facultates universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino atque in remissionem vobis injungimus peccatorum quatinus de bonis a Deo vobis collatis pias elemosinas et grata caritatis subsidia erogetis ut per hec bona et alia que Domino inspirante feceritis ad eterna gaudia pervenire possitis Nos vero de Dei misericordia et Beatorum Petri et Pauli auctoritate confisi omnibus vere confessis et contritis predicte ecclesie benefacientibus viginti dies de injuncta penitentia relaxamus Data apud Finchal anno Domini MCCXL sexto Nonarum Aprilis quarto

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Universis Christi fidelibus has literas visuris vel audituris Frater Th[ome] miseracione Divina Eathunensis Episcopus eternam in Domino salutem gratiam et benedictionem Quoniam ut ait Apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout gessimus in corpore sive bonum sive malum fuerit oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire Cum igitur ad sustentacionem fabrice ecclesie de Finchal proprie non suppetant facultates universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino atque in remissionem vobis injungimus peccatorum quatinus de bonis a Deo vobis collatis pias elemosinas et grata caritatis subsidia erogetis ut per hec bona et alia que Domino inspirante feceritis ad eterna gaudia pervenire possitis Nos vero de Dei misericordia et Beatorum Petri et Pauli auctoritate confisi omnibus vere confessis et contritis predicte ecclesie benefacientibus viginti dies de injuncta penitentia relaxamus Data apud Finchal anno Domini MCCXL sexto Nonarum Aprilis quartodate