Charter Document - 01210185

Charter Document - 01210185


Charter Number: 01210185
Cartulary Title: The Charters of Endowment, Inventories, and Account Rolls of the Priory of Finchale [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1246
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus has literas visuris vel audituris Frater Th[ome] miseratione Divina Ehathdunensis Episcopus eternam in Domino salutem gratiam et benedictionem Quoniam ut ait Apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout gessimus in corpore sive bonum sive malum fuerit oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire Cum igitur ad sustentationem luminaris Ecclesie beate Marie de Finchal proprie non suppetant facultates universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino atque in remissionem vobis injungimus peccatorum quatinus de bonis a Deo vobis collatis pias elemosinas et grata caritatis subsidia erogetis ut per hec bona et alia que Domino inspirante feceritis ad eterna gaudia pervenire possitis Nos vero de Dei misericordia et de beatorum Apostolorum Beati Petri et Pauli auctoritate confisi omnibus vere confessis et contritis predicto luminari benefacientibus viginti dies de injuncta penitentia relaxamus Data apud Finchal anno Domini MCCXL sexto Non[as] Aprilis quarto

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Universis Christi fidelibus has literas visuris vel audituris Frater Th[ome] miseratione Divina Ehathdunensis Episcopus eternam in Domino salutem gratiam et benedictionem Quoniam ut ait Apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout gessimus in corpore sive bonum sive malum fuerit oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire Cum igitur ad sustentationem luminaris Ecclesie beate Marie de Finchal proprie non suppetant facultates universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino atque in remissionem vobis injungimus peccatorum quatinus de bonis a Deo vobis collatis pias elemosinas et grata caritatis subsidia erogetis ut per hec bona et alia que Domino inspirante feceritis ad eterna gaudia pervenire possitis Nos vero de Dei misericordia et de beatorum Apostolorum Beati Petri et Pauli auctoritate confisi omnibus vere confessis et contritis predicto luminari benefacientibus viginti dies de injuncta penitentia relaxamus Data apud Finchal anno Domini MCCXL sexto Non[as] Aprilis quartodate