Charter Document - 01210184
Charter Number: | 01210184 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of Endowment, Inventories, and Account Rolls of the Priory of Finchale [Durham] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Indulgence |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit G[ilbertus] Dei miseracione Candide Case Episcopus salutem eternam in Domino Quoniam ut ait Apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout gessimus in corpore sive bonum fuerit sive malum oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictiombus de benedictionibus et metet vitam eternam Cum igitur ad fabricam ecclesie beati Johannis Baptiste et beati Godrici de Finchal proprie facultates non suppetant universitatem vestram monemus et exortamur in Domino atque in remissionem vobis injungimus peccatorum quatinus de bonis vobis a Deo collatis pias elemosinas et gratuita caritatis subsidia dicte fabrice erogetis et vos per hec bona et alia que Domino inspirante feceritis ad eterna possitis gaudia pervenire Nos autem de misericordia Dei confisi et auctoritate Apostolorum Petri et Pauli nobis commissa omnibus confessis et vere penitentibus qui ad fabricam predicte ecclesie aliquid de bonis suis contulerint quadraginta dies de injuncta sibi penitencia misericorditer relaxamus Data apud Wermue anno gratie millesimo ducentesimo quadragesimo quinto kalendas Octobris