Charter Document - 01210178

Charter Document - 01210178


Charter Number: 01210178
Cartulary Title: The Charters of Endowment, Inventories, and Account Rolls of the Priory of Finchale [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1198
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f153)
Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f107v)

Charter:

Celestinus Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Priori et Conventui Dunelmen salutem et apostolicam benedictionem Justis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a racionus tramite non discordant effectu prosequente complere Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulacionibus grato concurrentes assensu terras apud Fynchall vobis et terram in Novo Castello villas eciam de Windegat de Hessewell et de Hessewy cum pertinentiis suis servitoribus ecclesiarum vestrarum sancte Marie ac Sancti Godrici et dilecto filio H de Puteaco caritative collatis villam quoque de Heppedon cum pertinentiis suis quam monasterio vestro B miles pia largicione concessit sicut ea juste et pacifice possidetis vobis et per vos ecclesie vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Decrevimus ergo ut nulli omnino hominum licitum sit hanc nostre paginam confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Data Lateran vj Non Maii Pontificatus nostri anno septimo