Charter Document - 01210119

Charter Document - 01210119


Charter Number: 01210119
Cartulary Title: The Charters of Endowment, Inventories, and Account Rolls of the Priory of Finchale [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1233 - 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Register I (fi26v)

Charter:

Omnibus videntibus vel audientibus has literas Thomas Prior et Conventus Dunelmensis Ecclesie salutem Noverit universitas vestra quod nos tenemur invenire unum capellanum in Domo de Fynchall in habitu seculari imperpetuum divina celebraturum in capella Beate Marie Virginis specialiter pro animabus Galfridi filii Hugonis de Jarum et uxoris sue et antecessorum et successorum suorum et omnium fidelium Habebit autem idem capellanus corrodium suum in mensa Prioris de Fynchall sicut decet capellanum et percipiet unam marcam argenti annuatim pro servicio suo per manum ejusdem Prioris qui pro tempore fuerit de redditu ville de Softeleya quam villam de pecunia dicti Galfridi pro parte comparavimus Idem vero capellanus qui pro tempore fuerit per Priorem de Fynchall qui pro tempore fuerit si inhoneste se habuerit amovebitur et alius qui ydoneus fuerit per eundem sine dilacione substituetur Ut hoc autem perpetuum robur obtineat presens scriptum sigilli nostri apposicione roboravimus Teste Capitulo nostro