Charter Document - 01210080

Charter Document - 01210080


Charter Number: 01210080
Cartulary Title: The Charters of Endowment, Inventories, and Account Rolls of the Priory of Finchale [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1279
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Register I (fi28r)

Charter:

Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Thomas filius Henrici Coupeman de Gykeliswyke in Craven salutem in Domino Noveritis me remisisse resignasse et omnino pro me et heredibus meis in perpetuum quietam clamasse Deo et Beatae Mariae et Beato Johanni Baptistae et Beato Godrico et Priori de Finkehall et ejusdem loci Conventui et eorundem successoribus omne jus et clameum quodcumque habui vel habere potui seu potero in tribus bovatis terrae cum pertinenciis in villa et territorio de Gykeleswyke in Craven de quibus ipsos per breve Domini Regis de morte antecessoris coram Justiciarios apud Eboracum itinerantes anno Domini mcclxx nono inplacitavit ita quod nec ego nec heredes mei seu aliquis nomine nostro in dictis tribus bovatis terrae cum pertinenciis seu in earumdem aliqua parte jure hereditario aliquid juris vel clamii exigere vel vendicare possimus in posterum Et ut haec mea resignacio remissio et quieta clamancia perpetua gaudeant securitate et firmitate presens scriptum pro me et heredibus meis sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus dominis Ranulfo de Daker tunc vicecomite Ebor[] Willielmo Fleming militibus domino Ada tunc vicario de Gykeleswyke Nigillo filio Willielmi de Stayford Roberto filio Aubray de Setel Waltero Hayre de eadem Laurencio do Gykeleswyke Ricardo Rascy de Setel Raynero de eadem Roberto de Stayford Ricardo de Paley Johanne clerico hujus scripti notario et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Thomas filius Henrici Coupeman de Gykeliswyke in Craven salutem in Domino Noveritis me remisisse resignasse et omnino pro me et heredibus meis in perpetuum quietam clamasse Deo et Beatae Mariae et Beato Johanni Baptistae et Beato Godrico et Priori de Finkehall et ejusdem loci Conventui et eorundem successoribus omne jus et clameum quodcumque habui vel habere potui seu potero in tribus bovatis terrae cum pertinenciis in villa et territorio de Gykeleswyke in Craven de quibus ipsos per breve Domini Regis de morte antecessoris coram Justiciarios apud Eboracum itinerantes anno Domini mcclxx nonodate inplacitavit ita quod nec ego nec heredes mei seu aliquis nomine nostro in dictis tribus bovatis terrae cum pertinenciis seu in earumdem aliqua parte jure hereditario aliquid juris vel clamii exigere vel vendicare possimus in posterum Et ut haec mea resignacio remissio et quieta clamancia perpetua gaudeant securitate et firmitate presens scriptum pro me et heredibus meis sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus dominis Ranulfo de Daker tunc vicecomite Ebor[] Willielmo Fleming militibus domino Ada tunc vicario de Gykeleswyke Nigillo filio Willielmi de Stayford Roberto filio Aubray de Setel Waltero Hayre de eadem Laurencio do Gykeleswyke Ricardo Rascy de Setel Raynero de eadem Roberto de Stayford Ricardo de Paley Johanne clerico hujus scripti notario et aliis