Charter Document - 01210045

Charter Document - 01210045


Charter Number: 01210045
Cartulary Title: The Charters of Endowment, Inventories, and Account Rolls of the Priory of Finchale [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam scitum est in omni provincia et in omni regione cunctorum assensu populorum principes pro lege firmiter tenendum et irrefragabiliter observandum statuisse ut quisque de justis et propriis laboribus acquisitis libere liciteque possit ac debeat pro libito suo ordinare sic ut nullius contradictione seu prohibitione prepediente quominus ab ipso etiam in extraneos cuncta prescripta licite conferantur ideo ego Willielmus de Warrum noti fico universitati tam presentium quam futurorum quod ego non paucorum sapientium virorum per honestissimis ac justissimis inductus exemplis presertim tamen paterna justa sollicitudine commonefactus cum pleno devotionis assensu concedo Ade filio meo terram meam de Yukefluet cum omnibus suis pertinenciis sicut Domino Episcopo Dunelmi scilicet Hugoni demonstravi et ipsum exinde rogavi ut Adam filium meum susciperet et foveret sicut heredem meum et successorem meum de prescripta terra quam idem Episcopus dedit mihi pro servicio meo de se et de successoribus suis tenendam in feudo et hereditate Et eidem filio meo A expressim dixi quod prenotata terra post obitum ipsius reverteretur ad fratrem meum Walterum et heredes ejus si sepe dictus filius meus A absque suo legitime genito de se herede decederet Hunc autem concessionem feci Ade filio meo factamque pronunciavi coram his testibus Simone Dracone Roberto de Houendene Waltero de Warrum fratre meo Gileberto sacerdote Ernaldo clerico de xvi vallibus Rogero clerico Willielmo Basset Petro Basset Thoma Gacelin Roberto filio suo Willielmo Gacelin Willielmo de Warrum et Radulfo fratre ejus Siluro Thoma Roberto meis nepotibus Thoma de Gemelinge et Stephano Willielmo de Engedic et filiis ejus Jo et Lamb Ailric hominibus de Yukefluet et aliis multis