Charter Document - 01210005

Charter Document - 01210005


Charter Number: 01210005
Cartulary Title: The Charters of Endowment, Inventories, and Account Rolls of the Priory of Finchale [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1180
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f107r)

Charter:

Anno incarnacionis Dominice MCLXXX ad festum omnium Sanctorum facta fuit hec conventio inter Henricum de Pusato et Hugonem Burell et coram Domino Rege Henrico recordata et ab ipso concessa scilicet quod Hugo Burel dedit et concessit Henrico de Pusato villam de Wyndegate cum omnibus ad eam pertinentibus sicut Hugo Episcopus Dunelmensis eam de eodem Hugone Burel tunc in vadimonio tenebat tenendam sibi et heredibus suis de Episcopo Dunelmensi per servicium unius militis excepta sexta parte Predictus vero Henricus dedit et concessit jam dicto Hugoni Burel in excambium predicte terre de Windegate totam terram quam habebat in Perci et in Mureres sicut ipse eam in manu sua tenebat tenendam de se et heredibus suis ei et heredibus suis per servicium quarte partis unius militis Sciendum quoque est quod si quis predictam terram de Windegate adversus prefatum Henricum vel heredes suos calumpniatus fuerit jam dictus Hugo Burel vel heres suus eam eis guarantizare et contra omnes homines defendere debet Et si eam eis guarantizare non potuerit reddet eis terram suam de Perci et de Mureres et insuper triginta marcas quibus prefatus Henricus eandem terram dis variavit Similiter idem Henricus si terram de Perci et de Mureres predicto Hugoni Burel et heredibus suis guarantizare non potuerit reddit ei terram suam de Windgate receptis triginta marcis quas pro eadem terra disvadianda dedit Hanc autem convencionem firmiter et inviolabiliter hinc inde tenendam predicti Henricus de Pusato et Hugo Burel et heres suus mutuo affidaverunt Testibus Domino Hugone Episcopo Dunelmensi Philippo filio Hamonis vicecomite Johanne de Amundevill Roberto de Coisneres Jordano Escolland Thoma filio Willielmi Alexandro de Helton Gaufrido de Torp Rogero de Audree Osberto de Latton Rogero de Epplindena Richardo de Walsant Michaele filio Brienni Richardo de Parca Gilleberto de Leia Gilleberto de Perci Alano de Sinderbi Willielmo Harpin Willielmo Hagethorn Nicolao Anglico Henrico de Perci Gilleberto de Clara Willielmo filio Thome Willielmo de Hessewell et multis aliis