Charter Document - 01200565

Charter Document - 01200565


Charter Number: 01200565
Cartulary Title: The Langley Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1181
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta apud Westm[] ad scaccarium in crastino festivitatis apostolorum Philipi et Jacobi anno vicesimo septimo regni Henrici regis secundi coram Ricardo Vintoneensi et g[alfrido] Elyensy et Johanne Norvicensi episcopis et Ranulfo de Glanvill et Ricardo thesaurio et Rogero filio Reun[] Robarto Mantell et Willelmo Basset et aliis baronibus domini regis qui tunc ibi aderant inter Walterum Bcoge et Ricardum filium Elyensy de Suham de quarta parte feodi unius militis in Ulfammescote quam predictus Ricardus clamabat versus predictum Walterum unde [placitum summonitum fuit] inter eos in curia domini regis scilicet quod prenominatus Ricardus clamavit totam predictam terram quietam ipso Waltero et heredibus suis imperpetuum Et pro hoc fine et condicione sepedictus Walterus dedit Ricardo un[] marcas argenti

Source (click image below to view full size)