Charter Document - 01200448

Charter Document - 01200448


Charter Number: 01200448
Cartulary Title: The Langley Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1256
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas prior Wygorn et humelis eiusdem loci conventus salutem in Domino sempiternam Universitati vestre notum facimus nos [ratam et gratam habere quantum] in nobis est donacionem et concessionem quam magister Hugo de Cantulupo rector ecclesie de Tredinton fecit Johanni dicto de Eiton et heredibus suis super terra illa quam Johannes de p[r]atis de se tenuit cum pertinenciis in Dohyppeston sic[ut] in carta quam fecit eidem continetur et quod ratam et gratam habemus confirmacionem quam venerabilis pater et dominus noster w[alterus] de Cantilupo Wygorn episcopus fecit memorato Johanni super dicta donacione et concessione Et ea sicut juste et canonice facta sunt presenti scripto et sigilli nostri impressione confirmavimus Dato anno Domini millesimo ccl sexto die Mercurii ante festum sancti Dunstani archiepiscopi

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas prior Wygorn et humelis eiusdem loci conventus salutem in Domino sempiternam Universitati vestre notum facimus nos [ratam et gratam habere quantum] in nobis est donacionem et concessionem quam magister Hugo de Cantulupo rector ecclesie de Tredinton fecit Johanni dicto de Eiton et heredibus suis super terra illa quam Johannes de p[r]atis de se tenuit cum pertinenciis in Dohyppeston sic[ut] in carta quam fecit eidem continetur et quod ratam et gratam habemus confirmacionem quam venerabilis pater et dominus noster w[alterus] de Cantilupo Wygorn episcopus fecit memorato Johanni super dicta donacione et concessione Et ea sicut juste et canonice facta sunt presenti scripto et sigilli nostri impressione confirmavimus Dato anno Domini millesimo ccl sextodate die Mercurii ante festum sancti Dunstani archiepiscopi