Charter Document - 01190116
Charter Number: | 01190116 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1165 - 1197 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Margareta de Boun salutem Sciatis quod Willelmus de Stoke serviens meus assensu meo et concessione mea dedit et concessit Deo et sancte Marie et canonicis de Lanthon illam virgatam terre in Bardesleg quam dedi ei pro servitio suo scilicet que fuit Nicholai pistoris cum mesuagio et omnibus pertinentiis ejusdem terre in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari consuetudine et exactione salvo servitio unius libre piperis quam prefati canonici reddent michi et heredibus meis ad terminum sancti Michaelis Unde ego ad petitionem ejusdem Willelmi eandem elemosinam presenti carta mea confirmavi et super altare sancte Marie per textum posui pro me et pro illo et heredibus meis et antecessoribus meis habendam in perpetuum sicut predictum est Et prefatus Willelmus obtulit eandem elemosinam mecum per cartam quam habuit de me de eadem terra Hiis t[estibus] Rogero filio Alani Rogero de Wesbur [Baderon de Blechesd Fulcone de Sancto Georgio et Stephano fratre ejus et multis aliis]