Charter Document - 01190112
Charter Number: | 01190112 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1194 - 1197 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus amicis et hominibus suis et omnibus fidelibus ad quos presens carta pervenerit Margareta de Boun salutem Sciatis me pro salute anime domini Henrici regis Angl et pro salute domini mei Humfridi de Bounc et pro salute filii mei Humfridi de Boun et pro salute anime mee et antecessorum et heredum meorum concessisse et dedisse et hac carta mea confirmasse Deo et sancte Marie et ecclesie Lanth et canonicis ibidem Deo servientibus ad sustentationem caritatis domus illorum in liberam et perpetuam elemosinam totam terram meam de Quedesley scilicet duas partes que remanserunt michi post divisionem factam inter me et Lucyam sororem meam cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus integre et plenarie sicut ego et antecessores mei eam unquam melius et liberius tenuimus Dedi quoque me ipsam eidem ecclesie et canonicis in fine vite mee sepeliendam ubi pater meus et mater mea sepulti sunt Et ut hec donatio mea firma sit et stabilis sigilli mei inpressione et bonorum virorum testimonio eam corroboravi Hiis [testibus] Hugone Parvo Baderon de Blechesd Rogero de Westberi [Nicholao de Sancta Brigida Rogero filio Alani Fulcone de Sancto Georgio Elia Cokerell Stephano de Sancta Brigida Ricardo de Blechesd Ricardo de West Stephano de Sancto Georgio Petro de Glouc Ricardo clerico et multis aliis]