Charter Document - 01190101
Charter Number: | 01190101 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1165 - 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie fidelibus Margareta de Boun salutem Notum vobis esse volo me pro salute domini mei illustris Anglorum regis Henrici et mea et pro anima patris mei qui ecclesiam Lanth fundavit et matris mee quorum corpora ibidem requiescunt et pro anima domini mei Humfridi de Boun et pro salute omnium antecessorum domini regis et meorum concessisse eidem ecclesie Lanth et canonicis in ea Deo servientibus in perpetuam elemosinam totum pratum sub castello Glouc quod vocatur Presteham et gortum sub eodem et pomerium juxta idem castellum sicut fratres mei Henricus et Mathiel ea prefate ecclesie dederunt Et ut hec mea concessio perpetuam habeat firmitatem presentis carte attestatione et sigilli mei inpressione eam confirmavi T[estibus] Olivero de la Mare Philippo filio Ernulfi Helya de Cokerel Alexandro pincerna et aliis