Charter Document - 01190096

Charter Document - 01190096


Charter Number: 01190096
Cartulary Title: Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1174 - 1179
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R[ogero] Dei gratia Wygorn episcopo et omnibus hominibus et amicis suis Francis et Anglicis Margareta de Boun salutem Sciatis quod ego pro amore Dei et pro salute et incolumitate Humfridi de Boun filii et heredis mei constabularii regis dedi ecclesie sancte Marie de Lanth viginti solid atas terre in Quedesley in perpetuam elemosinam quatinus inde constituantur vel amministrentur duo cerei qui accendantur vel ardeant per singulos dies anni ad majorem missam in prefata ecclesia ad decorem domus Dei et ad honorem tanti sacrificii nostre redemptionis Precor ergo omnes successores meos ut prefatam elemosinam luminar manuteneant quatinus et ipsi eterni luminis fiant participes Predictas autem viginti solidatas assignavi in duabus virgatis terre apud Quedesley altera quam tenet Radulfus de Bosco altera quam tenet Hugo de Forda quas tradidi canonicis prefate ecclesie liberas et quietas ab omni servitio terreno cum ipsis villanis qui eas tenent ad sustentanda luminaria prefata in perpetuum T[estibus] magistro Ricardo de Inglesham Humfrido capellano Rogero capellano de Sancto Audoeno Alexandro pincerna [Willelmo de Haweia et aliis]

Source (click image below to view full size)