Charter Document - 01190080

Charter Document - 01190080


Charter Number: 01190080
Cartulary Title: Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1160 - 1165
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus de Hereford constabularius regis omnibus hominibus suis Francis et Anglicis et Walensibus salutem Notum vobis facio quod donavi canonicis de Lanth quando transfretavi ad dominum meum regem in Normanniam piscariam meam in Sabrinam juxta [castellum] juxta Glouc et dimidium prati mei de Prestham juxta eandem piscariam trans Sabrinam eo tenore quod si per voluntatem Dei rediero in patriam bene inter nos conveniet de eisdem excambiendis vel retinendis Si vero quod humanum est michi Deo permittente contingat ut non redeam ipsi eandem piscariam scilicet et dimidium prati sicut pro anima patris mei et matris et fratrum meorum et mea ipsis ilia donavi quiete et in pace in perpetuam elemosinam possideant libera et quieta ab omni servitio T[estibus] Eduwardo Johanne Willelmo canonicis Willelmo de Furcis et aliis

Source (click image below to view full size)