Charter Document - 01190068
Charter Number: | 01190068 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1143 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R[oberto] Dei gratia episcopo Hereford omnibusque fidelibus sancte ecclesie Walterus filius Milonis comitis Hereford salutem Notum esse volo vobis omnibus et posteris vestris quod ego pro anima patris mei Milonis comitis et Willelmi Pauperis pro me ipso pro fratre meo Rogero comite ceterisque fratribus et amicis meis dedi Deo et ecclesie sancte Marie de Lanth in liberam et perpetuam elemosinam villam que dicitur Alvinton totam integraliter sicut eam habebam in bosco et plano et in omnibus pertinentiis ejus sine omni retentione temporalis servitii preter elemosinam puram Me ipsum quoque dedi prefate ecclesie in fratrem et protectorem in vita mea et in fine sepeliendum Hujus donationis mee testem et confirmatorem atque protectorem esse volo et precor te episcope Hereford tanquam elemosine parrochiani cum ceteris testibus qui affuerunt vel a me ipso audierunt et factum meum sine omni calumpnia collaudaverunt scilicet Rogerus comes frater meus Baderon de Monem Willelmus de Bello [Campo Joscius de Dinan Willelmus filius Alani Jordan filius Tecii Rogerus filius Picardi Willelmus de Bercal Philippus Alis Willelmus Gulafra Hugo de Longocampo Bernardus de Skopindona Rodbertus de Parisio Gedewyn Goyn Rogerus de Tocher Willelmus de Toch Paganus clericus Hugo de Cestra Walterus Husatus]