Charter Document - 01190060
Charter Number: | 01190060 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1095 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Walterus de Glouc omnibus fidelibus sancte ecclesie salutem Sciant presentes et futuri quod ego dedi et concessi ecclesie sancti Audoeni de Glouc et capellanis meis ibidem Deo servientibus in perpetuam elemosinam et prebendam omnes decimas de dominio meo sicut hic subscripte sunt scilicet de Cerney duas partes decime mee in omnibus de Hersefelde ij partes in omnibus de Parva Hereforda ij partes in omnibus de Chiretona medietatem decime mee in omnibus de Locherugga totam decimam in omnibus de Berninton duas partes in omnibus de Wllingeswyca ij partes in blado de Caldicota ij partes in omnibus de Sutham totam in omnibus de Langeford totam in omnibus de Heyhamstede capellam cum decima villanorum de Quedesley totam in omnibus cum capella et decima villanorum et cum quadam terrula ad colligendam decimam de Broctrop totam cum quadam terrula de Elmora totam in omnibus cum tota decima villanorum et quadam terrula de Thotheham ecclesiam cum pertinentiis de Waddona totam in blado de Colesburna ij partes in duabus curiis de Hyda totam de piscare castelli totam de Castelmede quatuor acras prati capellam sancte Kyneburge et terrulas que ipsi et antecessores eorum tenuerunt de me et meis antecessoribus Similiter illas concedo et dimidiam meam oblationem et familie mee et totam castellanorum Et annuatim dabo v solidos capelle mee ad nocturnum lumen Hanc donationem confirmavit R Heref episcopus in dedicatione ejusdem ecclesie sub anathemate T[estibus] Turstino archidiacono Randulfo capellano Osberto de Westb Hugone Parvo Roberto de Becc Ricardo de Sancto Quintino []