Charter Document - 01190053

Charter Document - 01190053


Charter Number: 01190053
Cartulary Title: Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1143 - 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rogerus comes Heref omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem Sciatis me dedisse et concessisse Osberto de Westb in feodo et hereditate sibi et heredibus suis ad tenendum de me et heredibus meis terram de Broctuna cum omnibus pertinentiis suis et preterea unum francum palum in piscaria de Gerna et totam novam terram super sabulum de Heidun idem ex Hukkeleia usque Fromilad ad augmentum feodi sui et insuper duas virgatas terre in manerio meo de Aura et dimidiam virgatam terre in Munstrewrd que fuit matris sue Hec omnia predicta dono et concedo eidem Osberto et heredibus suis post eum pro servitio corporis sui ad esse in servitio meo ubi voluero infra Angliam ad custum meum Et ideo volo et firmiter precipio quod ipse Osbertus et heredes sui post ipsum habeant et teneant omnia hec supradicta tenamenta bene et in pace libere et quiete honorifice et plenarie in bosco et plano in pratis et in pasturis in aquis et molandinis in viis et semitis et in omnibus locis cum soche et sache et thol et theam et infangenetheof et cum omnibus aliis libertatibus et liberis consuetudinibus eidem terre pertinentibus Test[ibus] Bader de Munem Waltero de Clifford Roberto filio Hard Waltero de Bello Campo Rogero de Tocheham Senardo capellano Willelmo de Berchel Alano filio Mein Wimundo et Nigello camerariis apud Gloecestriam

Source (click image below to view full size)