Charter Document - 01190048

Charter Document - 01190048


Charter Number: 01190048
Cartulary Title: Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1143 - 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus comes Herefordie dedi et concessi Deo et ecclesie sancti Johannis de Brechnoch et monachis ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum inprimis hanc libertatem ut prior et conventus habeant curiam suam per omnia et omnes libertates quas habere debent ex dignitate sue matris ecclesie Dono etiam eis totam terram sancti Paulinia apud Maram et in Mara piscationem per tres dies singulis septimanis et singulis diebus in Adventu et in Quadragesima libere et quiete sine alicujus impedimento vel contradictione Dono etiam predictis monachis omnes decimas pullanorum meorum et vitulorum et agnorum et caseorum et lane et lini et omnium rerum unde decime provenire poterunt de omnibus forestis meis per totum honorem totius Brechonie et totam decimam totius ville mee de Brechonia et decimam totius expense in dominicis meis sive assim sive absim et decimam lardarii de Haya Dono etiam ad augmentum donorum meorum decimam omnium vaccarum de donis Wallensium et decimam predarum quas super inimicos meos accipere potero et communem pasturam per totam terram de Novo mercato eidem ecclesie contulit concedo et hac Brechonia Omnes etiam donationes quas Bernardus de pre senti carta mea confirmo scilicet molendinum unum situm super flumen quod dicitur Husca et duas partes alterius molendini super flumen Hotheni Preter hec quandam vastam civitatem que vocatur Chaer cum omnibus ad pertinentibus in bosco et plano in pratis in pascuis in in semitis in aquis et in piscationibus et flumine usque ad Glendi per magnam viam que tendit versus choniam et inde sicut Glendi descendit in moram et qui ex altera parte descendit in moram de subtus per dium cacumen montis usque ad sursam alterius rivi qui in latere montis versus Huscam et inde sicut idem descendit in Huscam et duas carucatas terre cum bosco eam pertinente et ecclesiam de Bodeham et ecclesiam Patingeham et ecclesiam de Talgar et ecclesiam de Mara et omnes alias donationes quas idem Bernardus avus predicte ecclesie donavit in hominibus in terris in ecclesiis et in ceteris possessionibus sigilli mei et baronum meorum testimonio confirmo Hiis testibus Waltero fratre meo Jordano archidiacono David decano Bauderun Waltero de Clifford Roberto de Candos Humfredo filio Odonis Hugone forestario Radulfo de Baskevilla et Roberto fratre ejus Rogero de Chinlet Olivero de Brunesope Reginaldo de Weldebef Thurstano Bret et Roberto fratre ejus Seer Hagurner Willelmo filio Elwardi Matheo capellano Radulfo presbitero Willelmo diacono Willelmo Alberici presbiteri Hardingo burgense Gileberto Hugone filio Edwardi Bernardo filio Madelen Kaer filio Email Waltero filio suo Gestino filio Moredic Reso filio Grifini Johel et fratre suo Radulfo Morgenen filio Canant et fratribus suis et multis aliis

Source (click image below to view full size)