Charter Document - 01190040
Charter Number: | 01190040 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1143 - 1145 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Rogerus comes Hereford concedo in elemosinam pro anima patris et pro salute anime mee donationem illam quam fecit Robertus de Scottot et Gilbertus filius ejus et Gerardus frater ejus de hida de Cuple Deo et sancto Petro et sancto Guthlaco Hereford et monachis ibidem Deo servientibus cum quodam suo nepote filio Wyger cui eadem terra jure hereditario contingebat ad hoc ut ibi fiat monachus tribus tantum solidis unoquoque anno reddendis pro omnibus consuetudinibus Testibus hiis Waltero de Clifford Baderun de Munem Roberto de Ewias Rogero filio Pichardi Herveo de Mucegr Holon de Brunehope et Mauritio clerico Quod quia ratum et inconcussu[m] volo esse presenti sigillo meo confirmo