Charter Document - 01190039

Charter Document - 01190039


Charter Number: 01190039
Cartulary Title: Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1143 - 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R[ogerus] comes Heref preposito Glouc et omnibus burgensibus ejusdem et omnibus ministris imperatricis et suis et omnibus hominibus suis et omnibus amicis et fidelibus suis salutem Sciatis me dedisse Wlfrico Mortdefreit et uxori sue cognate mee duas seldas que sunt sub pariete sancti Michaelis propinquiores ecclesie sancti Martini in escambium de terra illorum quam pater meus fecit fodere in fosso novi balii de Glouc et illas concedo illis quietas et solutas ab omni consuetudine burgali et alia Quare volo et firmiter precipio quod illi illas supradictas seldas ita libere et quiete teneant sicut melius et quietius tenet aliquis aliquod tenementum in Glouc Et volo quod sciatis quod ipsi michi dederunt unum bisantium in recognitionem doni supradicti De hoc sunt testes Alanis filius Mayn dapifer et W[illelmus] de Berchal et Ricardus vicecomes et Walterus capellanus et Willelmus Parvuss [et Oliverus de Mara et R de Hairford Valete]

Source (click image below to view full size)