Charter Document - 01190027

Charter Document - 01190027


Charter Number: 01190027
Cartulary Title: Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1151 - 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rogerus comes Hereford Johanni Dei gratia Wygorn episcopo omnibusque sancte ecclesie fidelibus salutem Notum vobis esse volumus quod ego partem illam Bernintone quam Mylo pater meus leprosis de Duddestan dederat canonicis Lanth in perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni servitio dedi et per sigillum meum confirmavi ea tamen conventione ut ipsi tredecim fratribus leprosis ibidem commorantibus in victu et vestitu necessaria provideant Et ut melius hoc perficere possint addidi unam virgatam terre de Bertona quam Reginaldus de me tenuerat liberam et quietam ab omni servitio et exactione et auxiliis et assisis et omnibus consuetudinibus cujuscumque modi sint et totam decimam feni de omnibus pratis ex utraque parte civitatis ad eam Bertonam pertinentibus sic tamen ut si guerra Berintonam vastaverit quod minus inde habere potuerint de meo dominio supplebo Volo etiam ut si aliquis in societate illorum fratrum contumax et incorrigibilis inventus fuerit proiciatur et alius loco ejus substituatur Dedi etiam prefatis canonicis unam mansionem ad opus capellani infirmorum cum sex acris terre Habeo etiam eis in conventione providere ubi accipiant ligna ad focum et materiam ad reficiendas domos infirmorum Test[ibus] Bauderun de Monemuta Willelmo de Clamey Alano filio Mayn Osberto dapifero Rogero de Toch Ewardo canonico

Source (click image below to view full size)