Charter Document - 01190026

Charter Document - 01190026


Charter Number: 01190026
Cartulary Title: Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 - 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rogerus comes Herford Gileberto Dei gratia episcopo Herford et toti capitulo Herfordensis ecclesie salutem Sciatis me dedisse et concessisse in perpetuam elemosinam conventui de Rading et de Leoministria terram de Bradeford totam que fuit Hugonis forestarii quam terram predictam ipse Hugo michi reddidit et quietam clamavit unde ego eidem Hugoni escambium suum dedi De hac autem donatione testes sunt Henricus frater meus Nicholaus Basset dapifer Alanus filius Mein Oliver de Merlem et multi alii

Source (click image below to view full size)