Charter Document - 01190025
Charter Number: | 01190025 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1148 - 1155 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus comes Herford omnibus filiis sancte ecclesie presentibus et futuris salutem Sciatis me dedisse et concessisse Deo et sancte Marie et monachis de Rading in perpetuam elemosinam manerium de Bradeford cum omnibus pertinentiis suis in terris et aquis in pratis et pascuis in piscariis et molendinis et in omnibus rebus ad idem manerium pertinentibus sicut illud unquam melius tenuit Hugo forestarius qui illud michi reddidit et quietum clamavit ipse et heredes sui propter escambium quod ei inde donavi secundum voluntatem ejus hoc est Kingestonam Hoc autem feci pro salute anime mee et patris mei Milonis et matris mee fratrumque meorum et omnium antecessorum meorum et successorum et pro emendatione gravaminum que illata sunt hominibus et rebus predictorum monachorum per me et per meos tempore werre Hujus rei testes sunt G[ilbertus] episcopus Herford Radulfus decanus Petrus archidiaconus Walterus archidiaconus et multi alii