Charter Document - 01190016
Charter Number: | 01190016 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1148 - 1155 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus comes Hereford universis sancte ecclesie filiis salutem Sciatis me concessisse et confirmasse in perpetuam elemosinam ecclesie Omnium Sanctorum de Toch omnia teneme[n]ta que eadem ecclesia habuit et tenuit tempore avi mei et patris mei et meo et nominatim unam virgatam terre que fuit Odonis liberam et quietam ab omni exactione sicut Gillebertus de Sancto Georgio et domina Joeta eam dederunt et in dedicatione ejusdem ecclesie in presentia venerabilis Nicholai Landavensis episcopi confirmata fuit Quapropter volo et firmiter precipio quod ecclesia sancte Marie de Lanth eandem ecclesiam cum omnibus pertinentiis libere et quiete h[ab]eat et possideat et de me et heredibus meis in capite teneat eadem libertate qua cetera tenet que de meo feodo sunt Test[ibus]