Charter Document - 01190011

Charter Document - 01190011


Charter Number: 01190011
Cartulary Title: Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1143 - 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rogerus comes Hereford filius et heres Mylonis comitis Symoni Dei gratia episcopo Wygorn et Rothberto episcopo Hereford et omnibus baronibus de Wyrecestresyra et Herefordsyra et omnibus fidelibus sancte ecclesie salutem Notum esse volo vobis et universis tam presentibus quam futuris quod ego pro anima patris mei et antecessorum meorum et pro salute mea ipsius omniumque meorum concessi et confirmavi ecclesie sancte Dei genitricis Marie et canonicorum Lanth quam pater meus fundavit apud Glouc omnes elemosinas illas quas Mylo comes pater meus concessit et confirmavit eidem ecclesie tam de proprio dono suo quam de donationibus antecessorum suorum Rogeri et Waited necnon et hominum suorum que de feodo ipsius darent in diebus ejus Hec autem sunt que de propria largitione sua concessit et confirmavit prefate ecclesie assensu et auctoritate episcopali sicut debuit ecclesia de Burchulla cum omnibus beneficiis ad eam pertinentibus ecclesia de Berton juxta Wynton cum dimidia hyda terre et omnibus decimis ad eam pertinentibus Item Hyda de Glouc sub castello libera penitus ab omni servitio pratum quod dicitur Castelmed decima feni de [prato de]n Presteham decima piscium vivarii et molendini de Quedesley et fossatorum circa castellum De donatione vero militum suorum de Willelmo de Mara ij acre prati [de Roberto filio Jordani ij acre prati] Item de dono ipsius manerium de Heyhamstude liberum et quietum penitus ab omnimodo servitio et consuetudine cum omnibus appendiciis ejus in terra in pratis in aqua in locis piscalibus Preterea medietas piscarie de Hersepol cum altera medietate que pertinet ad manerium de Heyhamstede Item pratum de Elmora quod Rogerus de Thoch exstocaverat de grava Porro hec sunt que similiter concessit pater meus et scripto confirmavit prefate ecclesie et canonicis Lanth ex elemosinis antecessorum suorum ecclesia sancti Audoeni et due prebende que ad eam pertinent cum omnibus ad eandem ecclesiam et ad prebendam pertinentibus in capellis in oblationibus in parrochiis in terris in decimis in pratis omnibus scilicet beneficiis quibus antecessores ejus prefatam ecclesiam dotaverunt et prebendas instituerunt De quibus ne ambiguitas foret in posterum singulas partes statuit propriis nominibus annotari scilicet capella infra castellum tota oblatio custodum turris et castelli et baronum ibi commorantium medietas totius oblationis sue et familie sue contra capellanum suum si isdem capellanus adesset tota autem si ille deesset Item capella sancte Kyneburge et tota parrochia terre sue infra portam de Suth et tota parrochia que est extra eandem portam et tota terra quam Rogerus de Toch et Ricardus capellani tunc tenebant infra eandem portam et extra de piscaria juxta castellum decima tota capella de Heyhamstude cum omnibus decimis villanorum in omnibus capella de Quedesley cum tota decima domini in omnibus et omnibus decimis villanorum et terrula quadam ad colligendam decimam capella de Elmora cum tota decima domini in omnibus et omnibus decimis villanorum et terrula quadam ad colligendam decimam de Caldicota due partes decime in omnibus de Ullingewyca due partes in blado de Parva Heref partes in omnibus de Hersefeld due partes decime in omnibus de Wadona tota de curia de curia de Broctrop tota in omnibus et omnium villanorum cum terrula quadam ad colligendam decimam de curia de Langeford tota de curia Sutham tota in omnibus cum terrula ad colligendam decimam de Hyda Glouc tota in omnibus de Berninton due partes de curia in omnibus de Colesburna Sampsonis due partes due partes decime Helye le Holt de Colesburna de curia Cerney due partes de Culcreton tota ecclesia de Toch cum pertinentibus de Locherige tota de curia de curia Chireton medietas totius decime de Suthegrave Restoldi tota decima quatuor acre prati in prato quod dicitur militum Hec autem sunt que prefatis elemosinis addidit pater meus in augmentum prebende quam Rogerus de Toch tenebat terra que fuit Sawini pistoris ad amplificandum cimiterium sancti Audoeni terra que fuit Guncelini terra juxta Sabrinam terra ubi stat grancea ipsius Rogeri que fuit de Hyda terra que fuit Redmeri brachiatoris que est in curtillo ipsius Rogeri decima vini de Browerna Hec omnia sicut prefatus sum concedo et presenti scripto confirmo ecclesie sancte Marie et canonicis Lanth in perpetuam elemosinam et ab amicis meis [omnibus] intemerata conservanda constituo Hiis elemosinis addidi ego de tenura feodi mei piscariam in Sabrina que dicitur Cocanwera Test[ibus] Willelmo de Bello Campo Drogone Puh Willelmo de Berch Bald de Boul Rothberto filio Hugonis Ernaldo Grandi anno ab incarnatione Domini mcxliiij Iterum dedi eis c solidatas terre in Cerney pro matre mea quando receperunt [eam] Iterum addidi prefatis elemosinis pro anima et debito patris mei terram de Heyerley quam Ricardus de feodo meo tenuerat et eam sponte sua michi reddiderat et quietam clamaverat Concessi quoque donationem Radulfi Butelariir qui de feodo meos quod ei dederam dedit eis primum sex acras postea xxx Test[imonio] Rog[eri] fil[ii] Ricardi Alan[i] fil[ii] Mayn Gaufridi fil[ii] Eugenii Iterum dedi eis in elemosinam dimidiam virgatam terre quam tenuerat Levenad liberam ab omni servitio Test Banderon de Monemuth Rog de Toch Iterum dedi eis terram que fuit Ricardi clerici de Erdeshope in perpetuam elemosinam pro anima regis Henrici et anima patris mei et pro salute anime mee ita plenarie libere et quiete sicut ipse Ricardus vel aliquis antecessor ejus tenuit eam unquam plenarius et liberius et quietius Test[ibus] Gileberto episcopo Heref et capitulo Hereford Waltero fratre meo Baderon de Monemuth Waltero de Clifford Alano filio Mayn Mauritio de Hereford Postea dedi eis in perpetuam elemosinam terram que vocatur Medlee juxta Glouc et domum pontenarii et terrulam ad eam pertinentem ad pontem juxta Medlee pro anima regis Henrici et pro anima patris mei liberam et quietam ab omnimodo servitio Test[ibus] Rogero de Tokeh Baderon de Monemue Rothberto filio Heraldi [Willelmo de Berclai Osberto de Wesberi]

Source (click image below to view full size)