Charter Document - 01190005

Charter Document - 01190005


Charter Number: 01190005
Cartulary Title: Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1141 - 1143
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Milo comes Hereford preposito Glouc et omnibus burgensibus et ministris suis salutem Sciatis me concessisse Rogero de Tocheham capellano meo tenere et habere in feudo terram illam de Northweta quam emit a Petro scriptore regis consilio et licentia mea ita liberam et quietam a longabulo et theloneo et vigiliis et placitis et sciris et hundredis et omnibus aliis consuetudinibus et exactionibus sicut ipse Petrus et Gisolfus scriptores regis ante tenuerant terram suam que fuit super murum pro qua ego eidem Petro hanc terram dedi in escambium providens in hoc utilitatem civitati viam scilicet proximam muro debere esse liberam et vacuam et inhospitatam Quare volo et firmiter precipio quod Rogerus teneat illam terram cum eisdem libertatibus cum quibus predicti scriptores regis tenuerant terram suam super murum pro qua hec terra data est in escambium sicut dictum est et nemini inde respondeat nisi per preceptum meum T[estibus] Willelmo de Mara et Henrico de Mara et Gaufrido de Mara et Ern filio Radulf [et Ada de Eissel et Seuardo clerico et Elia de Turri]

Source (click image below to view full size)