Charter Document - 01190003
Charter Number: | 01190003 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Earldom of Hereford, 1095-1201 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1141 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Mylo comes Hereford omnibus amicis suis et fidelibus sancte ecclesie salutem Notum esse volo omnibus tam vobis presentibus quam post futuris et presentis scripti testimonio confirmo quod ego anno ab incarnatione Domini mcxli mense septembrio mensis ejusdem ebdomada iiij dedi et concessi Deo et ecclesie sancte Marie genitricis Dei semper virginis et canonicis regularibus ibidem Deo servientibus in perpetuam elemosinam villam de Heyhamstude cum omnibus ei pertinentibus in bosco in plano in pascuis in pratis in aquis et piscariis solam et quietam et liberam ab omnimodo servitio omnique consuetudine sicut unquam pater meus eam melius et liberius et honorabilius habuit et tenuit in vita sua et ego post eum Hanc donationem feci pro salute anime mee et antecessorum meorum atque filiorum concessu Rogeri primogeniti filii mei et Walteri aliorumque filiorum meorum et Sibille uxoris mee Teste Mathilda imperatrice et Rothberto comite Glouc et Brieno filio comitis Rothberto filio Martini Drogone dapifero meo et Rothberto Corbet Willelmo de Bercale [Alano filio Magni Hugone de Hesela Turstano filio Symonis Willelmo Brit Rogero Parvo Rogero filio Radulfi Radulfo Avenell Waltero de Briusella Ernulfo filio Radulfi Rotberto filio Hugonis Rogero de Tocham Herberto capellano]
Markups
Names Markup:
Mylo comes Hereford omnibus amicis suis et fidelibus sancte ecclesie salutem Notum esse volo omnibus tam vobis presentibus quam post futuris et presentis scripti testimonio confirmo quod ego anno ab incarnatione Domini mcxli mense septembrio mensis ejusdem ebdomada iiijdate dedi et concessi Deo et ecclesie sancte Marie genitricis Dei semper virginis et canonicis regularibus ibidem Deo servientibus in perpetuam elemosinam villam de Heyhamstude cum omnibus ei pertinentibus in bosco in plano in pascuis in pratis in aquis et piscariis solam et quietam et liberam ab omnimodo servitio omnique consuetudine sicut unquam pater meus eam melius et liberius et honorabilius habuit et tenuit in vita sua et ego post eum Hanc donationem feci pro salute anime mee et antecessorum meorum atque filiorum concessu Rogeri primogeniti filii mei et Walteri aliorumque filiorum meorum et Sibille uxoris mee Teste Mathilda imperatrice et Rothberto comite Glouc et Brieno filio comitis Rothberto filio Martini Drogone dapifero meo et Rothberto Corbet Willelmo de Bercale [Alano filio Magni Hugone de Hesela Turstano filio Symonis Willelmo Brit Rogero Parvo Rogero filio Radulfi Radulfo Avenell Waltero de Briusella Ernulfo filio Radulfi Rotberto filio Hugonis Rogero de Tocham Herberto capellano]