Charter Document - 01160230

Charter Document - 01160230


Charter Number: 01160230
Cartulary Title: The Cartulary of Chatteris Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1306
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod cum placitum fuit inter dominam Mariam de Schuldam abbatissam de Chatriz et me Robertum Fyn de Huntyngdon[] de tribus toftis cum pertinenciis in villa predicta coram Radulpho de Hengham et sociis suis justiciariis de banco per breve domini regis per quod dicta abbatissa et eiusdem loci conventus predictas tres toftas ut jus suum et ecclesie sue petierunt per formam statuti inde provisi eo quod dictus Robertus in faciendo servicia inde debita et consueta dicte abbatisse et conventui eiusdem ante confectionem istius scripti per biennium cessavi unde ad dictum placitum ad nichillandum inter dictam abbatissam et eiusdem loci conventum ex parte una et me dictum Robertum Fin ex altera parte ita convenit scilicet quod ego dictus Robertus cognosco me esse tenentem dictarum abbatisse et conventus de predictis tribus toftis de quibus una placea jacet in vico pontis que dudum vocari solebat Aula Teculata et jacet juxta domum Rogeri le Lestere et secunda placea jacet ad oppositum carceris inter terram quondam Margerie Aryng[] de eodem feodo et terram dicti Roberti Fyn et tertia placea jacet ad parvum pontem juxta feodum vestrum quod Ricardus le cobeler[] de vobis tenet faciendo inde per annum antedictis abbatisse et conventui ego et heredes mei vel mei assignati pro predictis tribus toftis pacifice et sine calumpnia de eisdem tenend servicium triginta denariorum ad terminos censuales Pro hac autem recognitione dicte abbatissa et conventus michi remiserunt decem et octo denarios redditus quos recipere solebant et debebant de tofto illo jacente ex opposito carceris ut patet supra ultra redditum triginta denariorum antedictorum Et ego dictus Robertus in confectione istius scripti redditum triginta denariorum una cum arreragiis a retro existentibus antedictis abbatisse et conventui plenarie persolvi Et volo pro me et heredibus meis seu pro assignatis quod quandocumque dictus redditus amodo ob defectum heredum meorum vel successorum incurratur quod ex tunc predicte abbatissa et conventus me heredes seu assignatos distringant ubicumque voluerint in predictis tribus toftis donec de predictis triginta denariis eisdem plenarie satisfiat In cuius rei testimonium huic scripto in modum cirographi confecto tam dicta domina abbatissa quam ego Robertus antedictus alternatim sigilla nostra apposuimus Datum aput Chatriz die lune in crastino Palmarum anno regni regis Edwardi filii regis Henrici tricesimo quarto

Source (click image below to view full size)