Charter Document - 01160178

Charter Document - 01160178


Charter Number: 01160178
Cartulary Title: The Cartulary of Chatteris Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1268
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die sancti Johannis Baptiste in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo secundo coram Martino de Lytlebur[] magistro Rogero de Seyton[] et Johanne de Cobham justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Emmam abbatissam de Chatriz querentem per Alexandrum de Chyrdyrleye capellanum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Radulphum filium Radulphi filii Fulconis impedientem de tribus acris et tribus rodis terre cum pertinenciis in Berlee et advocatione ecclesie eiusdem ville unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Radulphus recognovit predictam terram et advocationem dicte ecclesie cum pertinenciis esse jus ipsius abbatisse et ecclesie sue de Chatriz ut illas quas ipsa abbatissa et ecclesia sua predicta habent de dono predicti Radulphi habend et tenend eidem abbatisse et aliis abbatissis que ei succedent et ecclesie sue predicte de predicto Radulpho et heredibus suis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni servili servicio et exactione imperpetuum Et predictus Radulphus et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendent eidem abbatisse et aliis abbatissis que ei succedent et ecclesie sue predicte predictam terram et advocationem predicte ecclesie cum pertinenciis ut liberam puram et perpetuam elemosinam suam absque aliquo servicio inde faciendo contra omnes homines imperpetuum Et ipsa abbatissa recepit predictum Radulphum et heredes suos in singulis []is benefactis et orationibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta imperpetuum

Source (click image below to view full size)