Charter Document - 01160177

Charter Document - 01160177


Charter Number: 01160177
Cartulary Title: The Cartulary of Chatteris Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1268
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Radulphus miles filius domini Radulphi filii Fulconis de Bradefeld dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie sancte Marie de Chatriz et Emme de Someresham abbatisse et monialibus loci eiusdem ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et Radulphi patris mei et Petronelle matris mee et antecessorum meorum tres acras et tres rodas terre mee arabilis cum pertinenciis suis in campis de Berlee et cum advocatione ecclesie de Berle in liberam puram et perpetuam elemosinam solute et quiete et adeo libere sicut aliqua terra vel aliqua advocatio alicuius ecclesie dari poterit quarum due acre jacent inter terram domine Alicie de Sales et terram Castayne de Berle et unum caput abuttat super Blerestrate et aliud super terram predicte domine Alicie et una acra et tres rode jacent apud Bradehepedelle inter terram Johannis de Gledeseye et terram Ade messoris et utrumque caput abuttat super terram Theobaldi de Broel habend et tenend predicte ecclesie sancte Marie de Chatriz et Emme abbatisse et monialibus loci eiusdem et suis succestricibus et cuicumque dare vendere aut assignare voluerint libere bene et in pace solute et quiete ab seculari servicio imperpetuum Et ego predictus Radulphus et heredes mei warantizabimus defendemus et acquietabimus totam predictam terram cum suis pertinenciis et cum advocatione predicte ecclesie de Berlee ecclesie prenominate de Chatriz et Emme abbatisse et monialibus loci eiusdem et suis succestricibus tanquam liberam puram et perpetuam elemosinam nostram contra omnes gentes imperpetuum ita quod nec ego Radulphus nec heredes mei nec aliquis per nos vel pro nobis aliquod jus vel clamium in predicta terra nec in predicta advocatione ecclesie de Berlee nisi tantum orationes in Domino de cetero exigere vel vendicare poterimus Et ut hec mea donatio concessio et carte mee confirmatio robur optineat perpetuum presens scriptum sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)